C. Iuli Caesaris Belli civilis, libri III

Front Cover
Teubner, 1915 - Rome - 207 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 76 - Atque hae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque iter ex Hispania [magnum] numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat. 1 III. Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat,
Page 19 - Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, l quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus: hunc nocte perfici iussit. Ipse cognita locorum natura 2 ponti castrisque praesidio sex cohortis reliquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis, triplici instructa acie, ad Ilerdam proficiscitur et sub castris
Page 81 - etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est. XII. Recepto Caesar Orico nulla interposita mora l Apolloniam proficiscitur. Cuius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque earn munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit.
Page 16 - coactas servis, libertis, colonis suis compleverat; praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum suorum * beneficiorum in eos memoriam expellerent. Quibus mandatis acceptis Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos, barbaros homines, qui in eorum fide antiquitus erant montesque supra Massiliam
Page 52 - 3 crassitude pedes v. Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est, magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est. 1 VIIII. Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, earn in parietes instruxerunt ita, ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne
Page 89 - commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes constratae numero xvi eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur; quos omnes conservatos Caesar domum remisit. XXVIII. Nostrae naves duae tardius cursu confecto i in noctem coniectae, cum
Page 62 - 2 progressus ad flumen Bagradam pervenit. Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu antecedit ad Castra exploranda Cornelia, 4 Abest derecto itinere ab Utica paulo amplius passus mille. Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat: quern si qui vitare voluerunt, sex milium
Page 90 - navem 6 eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui earn partem orae maritimae asservabant, circiter cccc, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et non nullis eorum interfectis incólumes se ad nostros receperunt. 1 XXVIIII. Quo facto conventus
Page 38 - certamen, utri prius angustias montesque occuparent; sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afranii 2 copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res tarnen ab Afranianis hue erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortisque in castris relictas servare non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione 3
Page 12 - 3 profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas vus praeducit atque ibi 4 sudes stipitesque praeacutos defigit. Haec levibus cratibus terraque inaequat, aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis 5 defixis trabibus atque eis praeacutis

Bibliographic information