S. Bernardi ... de consideratione libri v. Accedunt duae eiusdem epistolae, una ad totam curiam Romanam, altera ad papam Eugenium. Recens. et annotationes criticas adjecit I.G. Krabinger |
Common terms and phrases
abest aeternitas anima apostolus Bernardi Bernardus CAPUT cardinalis Christi Consideratione corr dant Deest Deinde desunt deum deus dico divinitas domini dominus duodecim Codd ecclesia ecclesiae editis edito Sorg eius episcopi episcopus Epist etsi Eugeni Eugenium exhibent facere foll form forte Gillot habet Hesai homo Horst Horstius huius illa ille illi illis inquit inverso ord Ioann ipsa ipsum ista item Edd itemque Edd Iustiniani iustitiae legitur liber libri Lugd Mabill Mabillonius magis Matth merito mihi Moyses Nempe neque Nicol nihil Nonne omnibus oportet papam pontifici potest prae praebuerunt Codd praeter proinde propheta Psalm quattuor quibuscum quis quomodo rell sapiens scribit scripti seqq sicut sine Spir super superscriptum tamen terra sancta tibi Tiraq trinitas tuae tunc tuum unum unus Venet Verba Voss Vossio Vossius
Popular passages
Page 92 - At omnium maximus, qui spreto ipso usu rerum et sensuum, quantum quidem humanae fragilitati fas est, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus, avolare interdum contemplando ad illa sublimia consuevit. Ad hoc ultimum genus illos pertinere reor excessus Faul1. Excessus, non ascensus: nam raptum potius fuisse, quam ascendisse ipse se perhibet (2 Cor.
Page 74 - Ecce gladii duo hic," non respondisset Dominus: "Satis est," sed: "Nimis est." Vterque ergo ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis, sed is quidem pro ecclesia, ille vero et ab ecclesia exserendus: ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et iussum imperatoris' (De consideratione, 4.3.7, p.
Page 71 - Hi invisi terrae et coelo: utrique iniecere manus, impii in Deum, temerarii in sancta, seditiosi in invicem, aemuli in vicinos, inhumani in extraneos : quos neminem amantes amat nemo; et cum timeri affectant ab omnibus, omnes timeant necesse est. Hi sunt qui subesse non sustineant, praeesse non norunt; superioribus infideles, inferioribus importabiles.
Page 23 - Pax', et non est pax; promisimus bona, et ecce turbatio. quasi vero temeritate in opere isto aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed te iubente, immo per te Deo. Quare ergo ieiunavimus, et non aspexit, humiliavimus animas nostras, et nescivit? Nam IN HIS OMNIBUS NON EST AVERSUS FUROR EIUS, SED ADHUC MANUS EIUS EXTENTA.
Page 39 - Es enim, ut dixi, aclinic quod eras; et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis. Denique illud natus es, mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non reiectum illud, sed istud adiectum.
Page 48 - ... ordinentur ad rectitudinem, subversi ad veritatem revocentur, subversores invictis rationibus convincantur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest, vel, si non, perdant auctoritatem facultatemque alios subvertendi.
Page 95 - Intellectus est rei cuiuscumque invisibilis certa et manifesta notitia. Opinio est quasi pro vero habere aliquid, quod falsum esse nescias. Ergo ut dixi, fides ambiguum non habet; aut si ^ habet, fides non est, sed opinio. Quid igitur distat ab intellectu? Nempe quod etsi non habet incertum non magis quam intellectus, habet tarnen involucrum, quod non intellectus. Denique quod intellexisti, non est de eo, quod ultra quaeras aut si est, non intellexisti. Nil autcm malumus scire, quam quae fide iam...
Page 79 - Christum sequantur; qui quaestum legationem non uestiment nee requirant datum, sed fructum ... qui vulgus non spernant sed doceant; divites non palpent, sed terreant; pauperes non gravent, sed foveant; minas principum non paveant sed contemnant; qui non cum...
Page 15 - Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat, postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert, haec est, quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat.
Page 72 - Hi importuni ut accipiant, inquieti donee accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerunt linguam suam grandia loqui, cum operentur exigua. Largissimi promissores, et parcissimi exhibitores : blandissimi adulatores, et mordacissimi detractores : simplicissimi dissimulatores, et malignissimi proditores.