Page images
PDF
EPUB

nulpho, imo potius crede Spiritui sancto. Nam si tu fratrem Geraldum hinc ejeceris, Deo vindice, tu quoque ante obitum tuum e regno extruderis, contemptaque et ærumnosa morieris. Eam viri Dei prophetiam luce clarius est completam esse, quando omnes norunt reginam illam post annos aliquot regis animum adeo offendisse, ut conciliari prorsus nollet, amotamque a regni consortio, et in pagum Pontinum translatam, post diuturnam calamitatem, illic plebeio more defunctam et sepultam ». Hæc Lisiardus de Berta regina, qua dimissa, ipse rex Bertradam accepit. Ita enim, ne confundantur nomina, Bertam reginam, Bertradam scias pellicem appellatam.

10. Sed jam ad Philippum regem revocemus orationem, qui cum ejusmodi scelera perpetrasset, ut legitimam uxorem dimitteret et pellicem duceret, quod scelestius est, invenit Galliarum episcopos, qui faverent adeo nefandis criminibus, uno contradicente omnibus illis Ivone, cujus recitandæ sunt breves Epistolæ eo argumento tunc scriptæ, atque ea primum, quæ secunda ordine posita perbrevis ad episcopos ad regis nuptias invitatos data est, qua hortatur regi tot inconcessa legibus præsumenti resistere, quæ sic se habet1:

« Archiepiscopis et episcopis ad regales nuptias invitatis, Ivo humilis cum spiritu consilii spiritum habere fortitudinis.

« Exemplar litterarum quas misi domino nostro regi charitati vestræ transmitto, ut eamdem causam me habere sciatis, quam et vos habetis, cur nuptiis ad quas vocati estis, subtrahere vos debetis. Vos igitur qui convenistis, nolite fieri canes muti latrare non valentes, sed sicut boni speculatores, videntes gladium venientem super terram, buccina insonate. Ut cum feceritis quod debetis, vestras animas et eorum qui ad vocem buccinæ se observaverint, vobiscum liberetis. Exemplar autem hoc est :

11. «Domino suo Philippo magnifico Francorum regi Ivo humilis Carnotensium episcopus, sic militare in regno terreno, ut non privetur æterno.

« Sicut serenitati vestræ dixi præsens ante juramentum vestrum, ita nunc scribo absens, quia huic nuptiarum solemnitati, ad quam me vocatis, interesse nec volo nec valeo, nisi prius generalis Concilii definitione decretum esse cognoscam, inter vos et uxorem vestram legitimum intervenisse divortium, et cum ista quam ducere vultis, legitimum vos inire posse matrimonium. Si autem invitatus fuissem ad hujus discussionem, in eo loco in quo cum episcopis canonicas secure possem conferre sententias, ubi temerariam non timerem multitudinem, libentissime ad hoc venirem, quod lex et justitia dictaret cum audientibus audirem, cum dicentibus dicerem, cum facientibus facerem. Nunc vero quia absolute vocor, ut Parisium (Parisios) cum uxore vestra veniam, de qua nescio

[blocks in formation]

utrum possit esse uxor; propter conscientiam meam quam coram Deo conservare debeo, et propter famam quam Christi sacerdotem bonam habere oportet apud eos qui foris sunt, malo cum mola asinaria in profundum mergi, quam per me mentibus infirmorum tanquam cæco offendiculum poni. Nec ista contra fidelitatem vestram, sed pro summa fidelitate dicere me arbitror, cum hoc et animæ vestræ magnum credo fore detrimentum, et coronæ regni vestri summum periculum. Mementote, quia primum parentem quem Dominus universæ visibili creaturæ præfecerat, mulier in paradiso seduxit, et ita uterque a paradiso exulavit.

12. «Samson quoque fortissimus per mulierem seductus, fortitudine amissa qua hostes superare solebat, ab hostibus est superatus. Salomon sapientissimus propter mulierum concupiscentiam a Deo apostatavit, et ita sapientiam qua præcellebat amisit. Caveat ergo sublimitas vestra, ne in horum incidatis exemplum, et ita cum diminutione terreni regni amittatis æternum. Consulite ergo Angelum magni consilii, ut accepto ab eo spiritu consilii, inhonesta et inutilia vitare, honesta et utilia in omnibus negotiis vestris valeatis perficere. Valete ».

13. Ad Rhemensem vero archiepiscopum, cujus esset nuptias benedicere, ista conscripsit idem Ivo Apostolico spiritu roboratus 1:

<< Rainaldo reverendo Rhemorum archiepiscopo, Ivo humilis Carnotensium episcopus consolationis visceribus abundare. Expertus quantum sit periculum prælatorum, juxta quod in Psalmo legitur: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis : ipsi viderunt mirabilia in profundo : ascendunt usque ad abyssos, anima eorum in malis tabescebat: turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. In quo per me minus sapio, vestro cæterorumque consilio prudentium informari vel confirmari desidero. Nuper enim cum a domino rege fuissem invitatus ad colloquium, quorumdam malevolorum meorum suggestione obnixe me rogavit, ut essem ei adjutor in celebrandis nuptiis, quas facere disponebat de Bertreda (Bertrada) dicta conjuge comitis Andegavensis.

14. Ad quod cum respondissem non ita oportere fieri, quoniam nondum esset causa definita inter eum et uxorem ejus; testatus est pleniter definitam esse Apostolica auctoritate, et vestra vestrorumque coepiscoporum laudatione. Quo audito, respondi me hæc ignorare, nec hujusmodi nuptiis velle interesse, nisi vos earum essetis consecrator et auctor, et coepiscopi vestri assertores et cooperatores; quoniam id competit juri Ecclesiæ vestræ ex Apostolica auctoritate et antiqua consuetudine. Quoniam igitur confido de religione vestra, nihil vos de re tam periculosa, et famæ vestræ et hone

[blocks in formation]

stati totius regni tam perniciosa facturum dicturumve quod non auctoritate vel ratione nitatur, studiosissime et devotissine obsecro charitatem vestram, ut mihi fluctuanti veritatem hujus rei quam scitis, aperiatis, et sanum consilium, licet arduum et asperum, super hoc præbeatis. Malo enim perpetuo officio et nomine episcopi carere, quam pusillum gregem Domini me legis prævaricatione scandalizare. Sunt etiam latentes causæ, quas interim tacere me convenit, propter quas hoc matrimonium laudare non possum. Vale ».

15. Porro quod ipse fecit, et aliis faciendum suasit, ut potius legationi Sedis Apostolicæ obediatur quam regi. Sic enim ipse ad Abrincensem episcopum : « Cogit enim vos ex una parte legatio Apostolicæ Sedis, ut præceptis ejus obediatis: urget vos ex altera parte regia potestas ut resistatis. Cum igitur sibi invicem adversentur præcepta Apostolica et regalia, sanum consilium nemo vobis dare potest aliud, quam quod Susanna dictante Spiritu sancto sibi dedit: Melius est mihi incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei mei. Videlicet ut aut Apostolicæ Sedi in legatis suis plenarie obediatis, aut principaliter ad Sedem Apostolicam vicarios vestros mittatis, qui ibi pro vobis satisfaciant et gratiam Sedis Apostolicæ vobis restituant: alioqui anathematis vinculum rumpere potestis, solvere non potestis ». Hæc Ivo. Quæ et præstiterunt in hoc conflictu episcopi Gallicani, quos legatus Apostolicæ Sedis Lugdunensis archiepiscopus roboravit; cum ex altera parte rex furens incensus concupiscentiæ facibus æstuaret, ex altera legatus sacris legibus ei pararet obsistere. Rex autem habenas concupiscentiæ laxans, sponte fertur in detestandum toto Christiano orbe conjugium.

16. Cum autem Hugo archiepiscopus Lugdunensis munus legationis suscepisset, mox ab eo Gallicanum in casu ejusdem conjugii est indictum Concilium, constanti animo paratus irrumpere iniquitatem. De quo idem Ivo ita scribit ad Walterium Meldensem episcopum : « Hoc vero vobis consulo, ut conjugium ejus quod ante factum ratione resistente non laudastis, post factum nec dicto nec facto inconsulto approbetis, sed commune consilium et judicium comprovincialium episcoporum et cæterorum studiose expetatis et longanimiter exspectetis, et si quid adversi pro amore justitiæ vobis acciderit, æquanimiter supportetis: hoc attendendo, quia non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Vale ».

17. At quid demum? Cogitur per Hugonem Apostolicæ Sedis legatum hoc anno Concilium, causa regis exacte cognoscitur. Improbatur, damnatur conjugium, ipseque rex Synodali judicio sententia excommunicationis afficitur. Sed audi Bertholdum in rebus gestis anni hujus de eadem

[blocks in formation]

Synodo Gallicana : « In Galliarum, inquit, civitate, quam Ostionem vulgariter dicunt, congregatum est generale Concilium a venerando Hugone Lugdunensi archiepiscopo et Sedis Apostolicæ legato, cum archiepiscopis, episcopis et abbatibus diversarum provinciarum, decimo septimo kalend. Novembris. In quo Concilio renovata est excommunicatio in Henricum regem, et in Guibertum Sedis Apostolicæ invasorem, et in omnes eorum complices. Item rex Galliarum Philippus excommunicatus est, eo quod, vivente uxore sua, alteram superinduxit. Item simoniaca hæresis et incontinentia sacerdotum sub excommunicatione damnata est. Item monachis interdictum est in eodem Concilio, ne parochialium sacerdotum officia in parochiis usurpent. Hæc, inquam, omnia ibi sunt constituta, et Apostolica legatione firmata ». Hæc ipse. Quomodo autem istud ipsum judicium rursus ventilatum est in Concilio Claromontensi, et ibi rursus idem rex est excommunicatus ab Urbano papa, suo loco dicturi sumus.

18. Fides et constantia monialium miraculo dignata. - Quod rursum ad legationem ejusdem Hugonis archiepiscopi Lugdunensis, hoc anno eidem in Gallias creditam pertinet; quid admiratione dignum ei acciderit, apud Marcianicenses sanctissimas moniales, hic describendum, auctore Petro Venerabili abbate Cluniacensi 1, ejusdem temporis scriptore fide præstantissimo, qui de loci institutione hanc memoria dignam habet narrationem : << Est idem locus inter alia sanctimonialium sancta loca singularem gratiam obtinens, et velut inter fulgentia cæli sidera quodam suo proprio fulgore perfulgens. Ibi nobilium mulierum multitudo, et quæ de ipsius regii sanguinis sublimitate descendunt, spernunt divitias et honores contemnunt, calcant superbiam, luxuriam subigunt, Christique sequentes pauperiem proprio mundum cum principe vincunt. De quarum numero, plurimæ virorum morte destitutæ secundas iterare nuptias refugerunt, aliæ incolumes maritos deseruerunt (legitima puta ex causa), quædam ab omni carnis corruptione immunes Evangelicum virginitatis honorem carnalibus voluptatibus prætulerunt. Omnes tamen in communi, virili constantia femineam mollitiem supergressæ, non solum mundana omnia, sed seipsas sibi subjugant, etc. » Et de observantissima clausura pergit :

19. « Claustro salutari conclusæ, et (ut sic dicam) vitali obrutæ sepultura, pro præsenti coarctatione sempiternam latitudinem, pro sepulchro beatam resurrectionem exspectant. Unde potins mori quam egredi, ante occumbere quam limen designati ostii transgredi eligerunt. Quod tunc apparuit, quando in circumpositis villæ domibus casu quodam tempore ignis exarsit. Ferebantur in sublime globi flammarum, et exustis circumquaque omnibus, sanctarum illarum habitaculis ap

1 Petr. Ven. 1. 1. mirac. c. 22.

propinquabant. Tollitur in altum clamor populi, ne sacræ domus comburerentur magis quam de propriis damnis solliciti. Fit concursus omnium ad muri eas ambientis propugnacula, et super domorum tecta conscendentes, totis viribus obviam ire ignibus parant. Arentem materiam quam superin. veniunt, longe projiciunt, nihil quod ad igneam vim repellendam possit valere, intentatum dimittunt. Sed nequidquam proficiunt.

20. « Aer enim vento commotus multiplicatas vires ignibus dabat, et fumum flammeo vapore admixtum vultibus atque oculis defensantium inferens, ne defenderent prohibebat. Cumque aliquandiu restitissent, victi tandem violento elementorum conflictu, tecta relinquunt, et se passim ad terram præcipitantes, non jam domos, sed propria corpora salvare contendunt. At ignis obstaculo remoto, libere omnia pervagatur, et partem propinquiorem sibi ædificiorum invadens, horrisono strepitu maximas lignorum moles consumit. Dum vero luctuosa universorum vox confuso clamore omnia replet, totius ignari consilii nihil nisi extremum ancillarum Dei exitum præstolantur. Erat tunc forte in loco Lugdunensis Ecclesiæ archiepiscopus venerabilis Hugo, multa morum probitate et religiosa conversatione, a domino papa Urbano cunctarum ferme Galliarum constitutus legatus, ad quem velut ad patrem confugiunt, et (ut in perturbatis rebus fieri solet) anxie ab eo consilium exposcunt.

21. « Precantur præcipue, ut inclusis sanctis mulieribus exitum persuadeat, neque tantum ovium Christi gregem ignibus pastor perire permittat. Motus archiepiscopus cursim claustrum ingreditur, omnesque sub celeritate congregans, summa industria ut periculo cedant hortatur. Cumque illæ omnino renuerent, et prius se mori, quam propositum infringere constanter affirmarent, ait episcopus Auctoritate beati Petri et domini papæ, cujus vice fungor, atque ex abbatis nostri (vestri) obedientia, vobis præcipio, ut ad præsens hinc exeatis, neque vos cum habitaculis vestris hic incendio incremari sinatis. Ad hæc quædam maximæ nobilitatis et conversationis, Gisla nomine, quam et ipse multoties vidi, spiritu et fide succensa, respondit: Nos, pater, timor Dei et præceptum abbatis nostri, ut ignem æternum evadere possemus, intra hos quos cernis limites usque ad mortem permansuras inclusit. Unde nullo pacto fieri potest, ut aliqua necessitate præfixos nobis pœnitentiæ terminos saltem pedis passu transgrediamur, nisi ab illo qui in nomine Domini in hoc nos inclusit loco, solvamur. Noli ergo, domine, si placet, hoc injungere quod nobis agere non licet; sed sicut nos ignem præcipis fugere, ita magis igni ut a nobis fugiat, virtute Christi Domini nostri armatus injunge.

22. « Ad quam mulieris fidem stupefactus archiepiscopus, ac subito et ipse fide repletus, foras exiit, et coram cunctis qui aderant, flammas in

tuens, ac lacrymis ora perfusus, ait: In nomine Domini, et per meritum fidei hujus quæ nunc locuta est mulieris, recede, ignis pestifer, ab ancillarum Dei habitaculis, nec damna aliqua ultra inferre præsumas. His a pontifice verbis prolatis (sicut mihi testificati sunt qui viderunt) repente immensitas flammarum invisibili virtute repressa, velut ferreo muro obstante, ultra procedere non potuit, et absque ullo humano subsidio, absque aliqua pluviæ gutta, incredibili celeritate semetipsum exstinxit. Sic magnifico atque inspirato miraculo, sanctum propositum mulierum sibi bene acceptum esse divina pietas comprobavit, et veræ fidei merito omnia possibilia credenti (sicut in Evangelio promiserat1) demonstravit ». Hucusque Petrus.

23. Querela Ivonis ad Urbanum papam de clerico monetario. Ut autem ad Urbanum Pontificem atque ad Ivonem Carnotensem episcopum redeamus, post tot angustias, quas Ivo resistens regi, ut ex suis litteris audisti, perpessus est, vehementer eum Urbani papæ rescriptum perturbavit pro clerico illo monetario datum, quem jam Ivo juste damnasset, et appellantem Apostolicam Sedem, cum et ne circumveniretur ejus mendaciis, suis litteris anno superiori, ut vidimus, eumdem Urbanum papam monuerat ut caveret. Sed Urbanus cum illi plus satis mendacia asserenti, tamquam vera narranti, fidem adhibuisset, atque pro illo ad eum rescripsisset, idem Ivo non sine animi magna amaritudine ad Urbanum ista respondit, sic expostulans, ut tamen illi in omnibus parere non prætermiserit:

24. « Urbano summo Pontifici, Ivo spiritualis ejus filius, non servilis timoris, sed castæ dilectionis obsequium.

« Ad visitandam paternitatis vestræ dulcedinem, ad revelandas quotidianas cruces meas, præsentiam vestram jam sæpe adire proposui; sed, impediente Satana, votum meum adhuc implere non valui. Nam ad bestias quotidie pugnans, non invenio requiem spiritui meo, et miserabiles Christianæ religionis ruinas, quibus reficiendis vix aliquis aut nullus insudat, cum multa cordis contritione deploro. Unde quia video me præesse, sed nulli fere prodesse, sæpe delibero renuntiare curæ pastorali, ad pristinam quietem redire, ubi illum * exspectem qui salvum me faciat a pusillanimitate spiritus et tempestate. Sed pæne sola retinet me paternitatis vestræ dilectio, cui quantum debeam, nec ipse pensare sufficio. Tamen nisi viderer os meum ponere in cælum, injuriam adversus eum agerem, qui septem annis pro Rachel servienti Liam jussit nocte supponi3. Quæ saltem si fetaret et speciositatem Rachel sua fœcunditate compensaret, vix tandem ea conditione toleranda videretur, ut ad amplexus Rachel post alios septem annos perveniendi copia donaretur. Nunc vero quia hujus

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sterilitatem experior et illius delectatione non perfruor, miserabiliorem omni homine me judico, et ut tam lamentabile damnum diu toleret, animæ meæ persuadere non valeo. Si placet itaque sanctitati vestræ ut adhuc tolerem, cudite mihi virgam ferream, qua vasa lutea conterantur, quæ non eo modo parcat uni ut in discrimen adducantur plurimi.

25. Hoc ideo suggero sanctitati vestræ, quia quidam clericus nostræ urbis falsis delationibus aures vestræ pietatis jam secundo pulsavit, dicens se per conjecturas accusatum, et de sola suspicione proscriptum. Sed causa illa propter quam a clero separatus est, tam manifestis indiciis est revelata, tam certa accusatione publicata, tam evidenti exitu comprobata, ut nemini non tantum civium, sed etiam comprovincialium dubium sit, quin in domo sua falsam monetam fabricari fecerit, et in quadam Ecclesia ejusdem præposituræ, quam ei Gaufredus vendiderat contra voluntatem omnium fratrum. Hoc publicum facinus et quædam ejus horrenda flagitia, Deo volente, vera esse probabo suo tempore in vestra præsentia. Ideo sacramentum quod mihi obtulit, intuitu charitatis nolui suscipere, sciens eum peccatum perjurii priori peccato velle superponere. Tamen propter reverentiam vestræ paternitatis, ad quam confugerat, quamvis dolose, interim volui ei redditus unius præbendæ integerrime dare et cibum mecum in mensa, donec possem de hoc negotio in præsentia vestra agere, et consilio vestro, quæ restituenda viderentur misericorditer restituere.

26. Ipse autem uti superbus et arrogans est, tanquam falsa dicendo perditam recuperasset innocentiam, neque mihi neque amicis suis voluit acquiescere, nisi quæcumque petebat et in manu mea non sunt, ab his qui ea legitime acceperunt invitis auferri non possunt, redderem integerrime. Igitur secundum quod placuerit discretioni vestræ, aliquid tale super hoc parvitati meæ rescribite, quod huic stulto et cæteris cornua non addat, et vires meas non excedat. Ipse autem nunc ad vos venire disposueram, sed iste publicavit adventum meum studiosissime per totam Romani itineris viam. Quæ damna, quas passiones, quas persecutiones intus et foris hoc anno pro lege Dei pertulerim, nota vobis facere poterit iste frater. Litteras sanctitatis vestræ, securus mei periculi, metropolitanis et eorum suffraganeis sine mora direxi. Adhuc tamen tacent, tanquam canes muti non valentes latrare. Valete » 1. Erant isti illi quos nuper audisti in causa regis adeo clamosa penitus tacuisse, uno tantum Ivone sacerdotali robore fortiter resistente, et constanti animo contradicente.

27. Librum de Incarnatione Verbi ad Urbanum papam mittit S.Anselmus, docens cur et contra Hoc eodem anno sanctus Anquem sit scriptus. selmus archiepiscopus Cantuariensis ubi scripsis

1 Isai. XV.

set librum de Incarnatione Verbi, misit ad Urbanum papam. Ita Edinerus in Vita ipsius, et Dodechinus in Chronico. Ejus autem scribendi occasionem idem ipse in nuncupando ipsum, ita præfando declarat :

« Domino et Patri universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis summo Pontifici Urbano frater Anselmus, vita peccator, habitu monachus, sive jubente sive permittente Deo, Cantuariæ metropolis vocatus episcopus, debitam subjectionem, cum humili servitio et devotis orationibus.

« Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam et fidem Christianam custodiendam, et Ecclesiam suam regendam committeret ad nullum alium rectius refertur, si quid contra Catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur; nec ulli alii tutius, si quid contra errorem responderunt, ostenditur, ut ejus prudentia examinetur. Quapropter sicut nulli dignius possum, ita nulli libentius præsentem Epistolam, quam vestræ destino sapientiæ, quatenus si quid in ea corrigendum est, vestra censura castigetur, et (quod regula veritatis tenet) vestra auctoritate roboretur ». En vides quem recognoscat sanctus Anselmus caput totius Ecclesiæ doctrinæ arbitrum, et dogmatum cognitorem et judicem. Pergit vero de nova hæresi, imo veteri restituta insania Sabelliana, verbis istis :

28. « Cum adhuc in Becci monasterio essem abbas, præsumpta est a quodam clerico in Francia talis assertio : Si in Deo, inquit, tres personæ sunt, una tantum res, et non sunt tres res, unaquæque per se separatim, sicut tres Angeli aut tres animæ, ita tamen ut potentia et voluntate omnino sit idem: ergo Pater cum Spiritu sancto cum Filio est incarnatus. Quod cum ad me perlatum esset, incæpi contra hunc errorem scribere quamdam Epistolam, quam, parte quadam edita, perficere contempsi, credens non ea opus esse, quoniam et ille contra quem fiebat, in Concilio a venerabili Rhemensi archiepiscopo Rainaldo collecto, errorem suum abjuraverat, et nullus videbatur qui eum errare ignoraret. Partem tamen illam quam feceram, quidam fratres, me nescienie, transcripserunt, atque aliis legendam tradiderunt.

29. Quod idcirco dico, ut si in alicujus manus pars illa venerit, quanquam ibi nihil falsum sit, tamen tanquam imperfecta et non exquisita relinquatur. Postquam autem in Anglia ad episcopatum, nescio qua Dei dispositione captus et retentus sum, audivi præfatæ novitatis auctorem in sua perseverantem sententia dicere: Se non ob aliud abjurasse quod dicebat, nisi quia a populo interfici timebat. Hac igitur causa quidam fratres precibus suis me coegerunt ut solverem quæstionem, qua ipse sic irretitus erat, ut nullo modo se ab ea expediri crederet, nisi aut Incarnatione Dei Patris et Spiritus sancti, aut deorum multitudine impediret etc. » Insulsus plane hæreticus et imperitus, quippe qui si legisset quæ a sanctis Patribus

de Trinitate innumera scripta sunt documenta, et quæ de Incarnatione Verbi ab iisdem tam Græcis quam Latinis edita sunt immensa volumina : doceri ab iisdem quam disertissime potuisset, quod Filius assumpsit naturam humanitatis in unitate personæ, non naturæ.

30. Quod si et libris his caruisset, tunc ad id quod Ecclesia tradit ipsi recurrendum fuisset, et non ad inanes debuisset disputationes ex tenebris suæ ignorantiæ fabricatas fidem Catholicam revocare. Unde idem S. Anselmus, ipso disputationis exordio auream istam sententiam, dignam plane tanto Ecclesiastico tractatore ex penetralibus pietatis ita depromit dicens : « Nullus quippe Christianus debet disputare, quod Catholica Ecclesia corde credit et ore confitetur, quomodo non sit: sed semper eamdem fidem indubitanter tenendo, amando, secundum illam vivendo, humiliter (quantum potest) quærere rationem, quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat, si non potest intelligere, non immittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum. Citius enim in se potest confidens humana sapientia impingendo cornua sibi convellere, quam innitendo petram hanc evellere ».

31. At quisnam fuerit hæreticus iste, licet sanctus Anselmus eum consulto non nominet, quod contemptibilis sit habendus omnis hæreticus, quippe qui ex impietate sibi gloriam nominis quærat, sed nec nomine dignus, quamvis ex eo cum dedecore sit majori injuria afficiendus: tamen non alium hunc existimo, quam eum ad quem Ivonis tunc temporis scripta extat1 Epistola istis verbis :

<< Ivo Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, Roscelino non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem ». Iste titulus, sequitur Epistola.

« Si esses ovis centesima in deserto perdita, sed gregi jam reddita, sicut exarserat in te zelus meus, quandiu te intellexi aversum et adversum : sic requiescere in te spiritus meus, si te cognoscerem ad doctrinam sanam conversum et reversum. Sed quia scio te post Concilium Suessionense, in auribus quorumdam, quos mecum bene nosti, pristinam sententiam tuam clandestinis disputationibus studiosissime defendisse, et eamdem quam abjuraveras, et alias non minus insanas persuadere voluisse, non potest intrare in cor meum, quod adhuc fidem tuam correxeris, quod mores in melius commutaveris. Si ergo ex hac occasione te afflixit et rebus tuis nudavit quorumdam violentorum rapax avaritia, non hoc ex se fecit injusta eorum violentia, sed justa et correctioni tuæ consulens Dei sapientia, faciens etiam per malos quamvis nescientes bona sua, cujus vestem scindere conabaris rationibus humanis armata sed tamen infœcunda facundia. Cum vero multis

1 Ivo. Ep. VII.

exemplis ethnici tractatoris veram constet esse sententiam :

Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu.

32. «Non tamen propter me timerem vel horrere præsentiam tuam, de te sperans meliora et saluti viciniora: sed quidam cives nostri ad cognoscendam vitam alienam curiosi, quamvis ad corrigendam suam desidiosi, te quidem odibilem, me vero propter te suspectum haberent, et audito nomine tuo et pristina conversatione tua, more suo, subito ad lapides convolarent, et lapidum aggere obrutum præfocarent. Interim igitur consulo tibi, ut assumpta patientia beati Job, quamvis longe impar, cum eo tamen dicas: Sustinebo iram Dei quoniam merui, donec justificet causam meam. Testificor enim tibi, si conversus ingemueris, et in simplicitate fidei degere volens, a vanitate carnalis sensus tui detumueris, non deerunt tibi verba divinæ consolationis, et mater Ecclesia, quæ devium exasperavit paterna severitate, correptum assumet materna pietate. Restat igitur, ut palinodiam scribas, et recantatis opprobriis, vestem Domini tui, quam publice scindebas, publice resarcias: quatenus sicut multis exemplum erroris fuisti, sic de cætero fias exemplum correctionis. Sic enim bono odore præcedente, et pristinum fotorem consumente, et a nobis et ab aliis diligi et coli, et beneficiis poteris ampliari ». Hucusque Ivonis Epistola absque salutatione præmissa, vel consueta bona imprecatione bene valendi in fine ipsius apposita, quod ad hæreticum scriberet, cui nec dicendum Ave monuerit Joannes Apostolus 2.

33. Sancti Anselmi cum rege Angliæ altercatio. At magna post hæc persecutio sanctum Anselmum exagitavit; occasio autem ex eo manavit, quod Anselmus ipse legitimum Pontificem haberet Urbanum, eumdemque coleret ut Christi Vicarium atque Petri Apostoli successorem, rex vero faveret potius Guiberto: hincque factum est, cum profectionem ad eumdem Urbanum petendi causa pallium Anselmus instituisset (non enim nisi præsenti dandum, jam fuisse usu receptum Gregorius papa Septimus scribit3) rex prohibuit, et hinc ingens persecutio, non a rege tantum, sed ab omnibus ferme Angliæ episcopis est oborta, quam Edinerus qui aderat sic describit : « Regem autem de transmarinis locis ingressum Anselmus adiit, et ut sibi Romam ad papam Urbanum pro stola sui archiepiscopatus eundi licentiam daret, humiliter petiit. At ille ad nomen Urbani turbatus, dixit se illum pro papa non tenere, nec suæ consuetudinis esse, ut absque sua electione alicui liceret in regno suo papam nominare. Hinc igitur

[ocr errors]

1 Job. VI. 2 Joan. II. S Greg. 1. 1. Ep. XXIV. Vit. S. Ans. 1. 11. apud Sur. tom. II. die XXI. April.

- Edin. in

« PreviousContinue »