Selections from Tibullus and others (Google eBook)

Front Cover
Macmillan, 1903 - Elegiac poetry, Latin - 228 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Popular passages

Page 41 - ... magnae iam locus urbis erit. Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arva Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos. 60 Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet vos bene tam longa consuluisse via. vera cano: sic usque sacras innoxia laurus vescar, et aeternum sit mihi virginitas.
Page 44 - ... ante meum veniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum. sed veniat carae matris comitata dolore: maereat haec genero, maereat illa viro.
Page 11 - ... subiit iuga tempore taurus non domito frenos ore momordit equus. non domus ulla fores habuit, non fixus in agris qui regeret certis finibus arva, lapis...
Page 22 - ... ipse suas sectatur oves, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam. sic ego sim, liceatque caput candescere canis, temporis et prisci facta referre senem.
Page 38 - Phoebe, modo in terris erret inermis Amor. Ars bona, sed postquam sumpsit sibi tela Cupido, Heu, heu, quam multis ars dedit ista malum.
Page 13 - ASPER eram et bene discidium me ferre loquebar : at mihi nunc longe gloria fortis abest.
Page 13 - Illic sit, quicumque meos violavit amores, Optavit lentas et mihi militias. At tu casta precor maneas, sanctique pudoris Adsideat custos sedula semper anus. Haec tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu, At circa gravibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus.
Page 62 - Troiani fama laboris, tardaque nocturno tela retexta dolo : 3 sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, Altera cura recens, altera primus amor.
Page 43 - Castaliamque umbram Pieriosque lacus, Ite domum cultumque illi donate libellum, Sicut erit : nullus defluat inde color. Illa mihi referet, si nostri mutua cura est An minor, an toto pectore deciderim.
Page 11 - Messallam terra dum sequiturque mari.' sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios.

Bibliographic information