M. Tullii Ciceronis librorum de re publica quantum superest in palimpsesto Bibliothecae Vaticanae praecipae repertum, ed. A.M. [Followed by] M.Cornelii Frontonis et M.Aurelii imperatoris epistulae et alia scripta, ed. A.M. [and] Q.Aurelii Symmachi novem orationum partes, ed. A.M. [and] Gargilii Martialis operis deperditi de hortis fragmenta, ed. A.M. (Google eBook)

Front Cover
1846
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 225 - Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis...
Page 172 - Sed et imperandi et serviendi sunt dissimilitudines 37 cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, quod...
Page 209 - Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe civitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse.
Page 57 - nulla [regni] sancta societas nec fides est'. quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium? si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui sunt cives in eadem re publica. quid est enim civitas nisi iuris societas civium?
Page 225 - Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est. Ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam vixerunt et corpore laxati ilium incolunt locum quem vides' (erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens), 'quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.
Page 224 - ... quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a deo defugisse videamini.
Page 226 - Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter ánimos muñere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona, tellus, ñeque movetur et ínfima est, et in earn feruntur omnia nutu suo pondera.
Page 224 - Nisi en im deus is, cujus hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, hue tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur; hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae, globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circuios suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
Page xxxvii - Panaetium audiverat. eius omnis in dicendo facultas <ex> historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta. 102 Mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium. is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
Page 192 - Omnibus voluit esse communia. (2) de patrimoniis tolerabile est licet sit iniustum, nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus, sed ut dixi potest aliquo modo ferri; etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt?

Bibliographic information