Q. Horatius Flaccus, Volume 1 (Google eBook)

Front Cover
apud Weidmannos, 1869
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 225 - EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Page 4 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Page 14 - Hadriae maior, tollere seu ponere vult freta. quem mortis timuit gradum, qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et infamis scopulos Acroceraunia? nequiquam deus abscidit prudens Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit.
Page 344 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page 246 - Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides, nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes.
Page 100 - Malobathro Syrio capillos? Tecum Philippos et celerem fugam Sensi relicta non bene parmula, Cum fracta virtus et minaces Turpe solum tetigere mento: Sed me per hostis Mercurius celer Denso paventem sustulit aere, Te rursus in bellum resorbens Unda fretis tulit aestuosis.
Page 372 - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus...
Page 131 - ODI profanum vulgus et arceo : favete linguis ; carmina non prius audita Musarum sacerdos virginibus puerisque canto, regum timendorum in proprios greges, reges in ipsos imperium est lovis, clari Giganteo triumpho, cuneta supercilio moventis. est ut viro vir latius ordinet arbusta sulcis...
Page 190 - Importuna tarnen pauperies abest ; Nee, si plura velim, tu dare deneges. Contracto melius parva cupidine Vectigalia porrigam, Quam si Mygdoniis regnum Alyattei Campis continuem. Multa petentibus Desunt multa. Bene est, cui Deus obtulit Parca, quod satis est, manu.
Page 507 - ... fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna, potesne ex his ut proprium quid noscere?

Bibliographic information