Panegyrici veteres qvos ex codice ms. librisqve collatis recensvit ae notis integris iisqve partim ad hve ineditis Christiani Gottlibii Schwarzii et excerptis aliorvm additis etiam svis instrvxit et illvstravit Wolfgangvs Iaegervs ...

Front Cover
Wolfgang Jaeger
svmtv Bibliopolii Baveriani, 1779
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 439 - Vetera ista sunt » ; et quidem hoc sanctiora quod uetera. Bonis enim meritis cum aetate dignitas et pondus accedit. Atque ut magno natu parentes magis magisque in dies ueneramur et colimus, fratrum uero aequalitas et liberorum soboles, blandiore licet, leuiore tamen animos tangit affectu, ita beneficia antiqua grauiora sunt, quamuis praesentia suauiora uideantur.
Page 404 - ... repente intra parietes consideret purpuratus et bis depositum tertio usurparet imperium, litteras ad sollicitandos exercitus mitteret, fidem militum praemiorum ostentatione turbare temptaret ; secure scilicet usurus exercitu quem uenales manus habere docuisset. 2Quo quidem illius errore declaratum est, imperator, quantus te militum tuorum amor complecteretur, qui te omnibus donis quae ille promiserat, omnibus honorum oblationibus praetulerunt.
Page 393 - Bructeris uastatione fecisti, imperator inuicte. in quo prima consilii tui fuit ratio quod exercitu repente traiecto inopinantes adortus es, non quo aperto Marte diffideres ut qui palam congredi maluisses , sed ut illa natio is perfugiis siluarum et paludum bellum sólita frustrari fugae tempus amitteret.
Page 303 - ... gaudio Britanni cum coniugibus ac liberis obtulerunt, non te ipsum modo, quem ut caelo delapsum intuebantur, sed etiam nauis illius, quae tuum numen aduexerat, uela remigiaque uenerantes paratique te ingredientem stratis sentire corporibus.
Page 292 - Romanae eloquentiae non secundum, sed alterum deçus) cum belli in Britannia confecti laudem Antonino principi daret, quamuis ille in ipso Vrbis Palatio residens gerendi eius mandasset auspicium, ueluti longae nauis gubernaculis praesidentem totius uelificationis et cursus gloriam meruisse testatus est. 3At enim tu, Caesar inuicte, omnis istius et nauigationis et belli non modo pro imperii iure praeceptor, sed rebus...
Page 421 - ... praecipueque illum iam summa fisci patrocinia tractantem, in quem me totum transtulit pietas, cuius felix seruitus, si quando respexeris, maxime tuae conueniet aetati. 2Ceterum quod de omnibus liberis dixi, lata est, imperator, ambitio. Praeter illos enim quinque quos genui etiam illos quasi meos numéro quos prouexi ad tutelam fori, ad officia palatii. Multi quippe ex me riui non ignobiles fluunt, multi sectatores mei etiam prouincias tuas administrant.
Page 305 - Romanum, et illa quae saepe ueluti nimia mole diffluxerat magnitude tandem solido cohaesit imperio. :iNihil ex omniterrarum caelique regione non aut metu quietum est aut armis domitum aut pietate deuinctum. Et ex aliis quidem partibus aliqua restant, quae, si uoluntas uel ratio rerum desiderent, possitis acquirere : ultra Oceanum uero quid erat praeter Britanniam ? 4Quae a uobis ita reciperata est ut illae quoque nationes terminis eiusdem insulae cohaerentes uestris nutibus obsequantur. ;'Nulla progrediendi...
Page 49 - Quod ego curfim praetereo : uideo enim te , qua pietate es , obliuionem illius uictoriae malle quam gloriam. V.
Page 191 - Romano imperio flumina, montes, litora uocant, tantum animis ac fortuna ualetis ut in unum conuenirepossitis nihilominus orbe securo. •sNeque enim pars ulla terrarum maiestatis uestrae praesentia caret, etiam cum ipsi abesse uideamini. XIV. 'Ne tantulum quidem barbarae nationes audent animos attollere, quod uos in interiorem imperii uestri sinum secesseritis ; quin immo ipsi magis...
Page 442 - ... metoecis undique transferendis, ut esset illa ciuitas prouinciarum uelut una mater, quae reliquas urbes quodammodo Romanas prima fecisset.

Bibliographic information