Institutionen: Ein lehrbuch der geschichte und des systems des römischen privatrechts

Front Cover
Duncker & Humblot, 1898 - Civil law - 563 pages
 

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 71 - Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est, vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur, vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 482 - ... per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit. Itaque post mortem patris non hereditatem percipere videntur, sed magis liberam bonorum administrationem consequuntur. Hac ex causa, licet non sint heredes instituti, domini sunt, nec obstat quod licet eos exheredare, quos et occidere licebat.
Page 25 - Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim.
Page 384 - Cum autem emptio et venditio contracta sit (quod effici diximus, simulatque de pretio convenerit, ''cum sine scriptura res agitur*), periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit.
Page 429 - ... gentiles sunt inter se, qui eodem nomine sunt.' non est satis, 'qui ab ingenuis oriundi sunt.' ne id quidem satis est. 'quorum maiorum nemo servitutem servivit.' abest etiam nunc. 'qui capite non sunt deminuti.
Page 50 - XV pondo, ne minore, aut si volet majore vincito. Si volet, suo vivito. Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato, si volet plus dato.
Page 173 - Latinos ideo, quia lex eos liberos perinde esse voluit, atque si essent cives Romani ingenui qui ex urbe Roma in Latinas colonias deducti Latini coloniarii esse coeperunt : lunianos ideo, quia per legem luniam liberi facti sunt, etiamsi non cives Romani.
Page 448 - Sed cum, pleniorem esse ex stipulatu actionem invenientes, omne jus quod res uxoria ante habebat, cum multis divisionibus in ex stipulatu actionem quae de dotibus exigendis proponitur transtulimus, merito rei uxoriae actione sublata, ex stipulatu, quae pro ea introducta est, naturam bonae fidei judicii tantum in exactione dotis meruit, ut bonae fidei sit.
Page 399 - Itaque qui latronem occidit, non tenetur, utique si aliter periculum effugere non potest. § 3 : Ac ne is quidem hac lege tenetur qui casu occidit, si modo culpa ejus nulla invenitur. Nam alioquin non minus ex dolo quam ex culpa quisque hac lege tenetur.
Page 517 - Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc vero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentnm est. Sane nunc aliter ordinatur, quam olim solebat. Namque olim familiae emptor , id est , qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet. Nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius, dicis gratia, propter veteris juris imitationem familiae...

Bibliographic information