Chronicon ex chronicis (Google eBook)

Front Cover
Sumptibus Societatis., 1848 - Great Britain - 328 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Popular passages

Page 229 - Apostoli, coram clero et populo jurejurando promittens so velle sanctas Dei ecclesias ac rectores illarum defendere, necnon et cunctum populum sibi subjectum juste et regali providentia regere, rectam legem statuere et tenere, rapinas injustaque judicia penitus interdicere.
Page 200 - Goduuinus consilium regi dedit, ut saltern quignquaginta naues militibus instructas ei mitteret, sed quia Leofrico comiti et omni populo id non uidebatur consilium, nullam ei mittere uoluit.
Page 210 - Pentecost, et socius ejus Hugo sua reddiderunt castella ; et comitis Leofrici licentia per suum comitatum Scotiam adeuntes, a rege Scotorum Macbeotha suscepti sunt. Eodem anno in nocte festivitatis sancti Thomae apostoli, tantus tamque vehemens extitit ventus ut multas ecclesias domosque dirueret, et innumerabiles arbores frangeret, vel radicitus erueret.
Page 76 - Jndithum juita se in regali solio suo sine aliqua suorum nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae contra perversam illius gentis consuetudinem sedere imperavit.
Page 3 - Andred ; the wood is in length from oast to west one hundred and twenty miles, or longer, and thirty miles broad : the river of which we before spoke flows out of the weald.
Page 107 - Sed si aliquis literalibus studiis aut pro senio vel etiam pro nimia inusitati ingenii tarditate proficere non valeret, suum, si haberet, filium, aut etiam aliquem propinquum suum, vel etiam, si aliter non habeat, suum proprium hominem, liberum vel servum, quem ad lectionem longe ante promoverat, libros ante se die nocteque, quandocunque unquam ullam haberet licentiam, Saxanicos imperabat recitare.
Page 186 - Angli quam Dani, ut eis concederetur lex aequior et pax securior in via Romam adeundi, et ne tot clausuris per viam...
Page 168 - Anglia vel in aliis terris gesserat, ad cumulum suae damnationis ex oppido ubi corpus pretiosi martyris Eadmundi incorruptum requiescit (quod nemo prius audebat facere ex quo id oppidum datum fuerat memorati Sancti ecclesiae), grande tributum ausus est exigere. Quod si cito non penderetur, se procul dubio ipsum oppidum cum oppidanis concrematurum, ipsius martyris ecclesiam funditus eversurum, clericos variis modis cruciaturum est saepissime.
Page 158 - Edricus, quasi suus familiaris amicus : sed insidiis praeparatis, tertio vel quarto die convivii, il1um secum venatum in sylvam duxit; ubi cunctis circa venationem occupatis, quidam Scrobbesbyriensis carnifex, Godwinus Porthund, id est, Oppidi Canis, quem multo ante, donis magnis multisque promissionibus, pro patrando facinore, excaecaverat Edricus, ex insidiis subito prosiluit, et ducem ^Elfhelmum...
Page 11 - Quibus uir domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi ; et si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum est. Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid...