Bibliotheca patristica, Volume 2 (Google eBook)

Front Cover
J.G. Wölfle, 1842 - Fathers of the church
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 852 - ... nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur non propria sed aliena peccata.
Page 554 - Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Page 758 - Sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas. Rationem et Sophiam, ut per ipsum fierent universa, per quern erant cogitata atque disposita, immo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
Page 752 - Ipsa enim doctrina eorum" (haereticorum nempe) " cum Apostolica comparata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit, neque Apostoli alicujus auctoris esse, neque apostolici : quia sicut Apostoli non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria Apostolis edidissent. Nisi illi qui ab Apostolis didicerunt, aliter praedicaverunt.
Page 858 - Christi, in pane et vino scilicet constituta ; quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum vino obtulit, et qui est plenitudo veritatis veritatem praefiguratee imaginis adimplevit.
Page 254 - Et nisi homo counitus fuisset Deo, non potuisset particeps fieri incorruptibilitatis. Oportuerat enim mediatorem Dei et hominum, per suam ad utrosque domesticitatem in amicitiam et concordiam utrosque reducere, et facere ut et Deus adsumeret hominem et homo se dederet Deo.
Page 697 - ... violatur. Quanto magis deus auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris ! Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, vivimus.
Page 221 - De miraculis quoque illius ac de doctrina, prout ab Us, qui Verbum vitae ipsi conspexerant , Polycarpus acceperat, eodem prorsus modo refer ébat, in omnibus cum Scriptura sacra consentiens.
Page 242 - Marcione; neque omnino erant reliqui sensus maligni, quos supra enumeravimus, antequam initiatores et inventores perversitatis eorum fierent.
Page 795 - Christus, quomodo adest ubique invocatus ; cum hacc hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse omni loco possit ? Si homo tantummodo Christus, cur homo in orationibus mediator invocatur, cum invocatio hominis ad praestandam salutem inefficax judicetur.

Bibliographic information