Quae supersunt (Google eBook)

Front Cover
Caroli Tauchnitii, 1835 - 568 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Popular passages

Page 436 - MAKCELLIN. xxvin 4 14 quidam detestantes ut venena doctrinas, luvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo' otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.
Page 232 - Namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum, unibram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo, excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. Id autem permutationem temporum indicabat, licet interpretantes placentia responderent. 2. Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum aliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur...
Page 435 - Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint,1 osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua savianda,2 vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum. 11. Et cum ita graves sint et cultores virtutum, (ut putant) si...
Page 68 - Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores. 5. Et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas, omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item...
Page 346 - Namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. Inter quae erat illud inclemens, quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.
Page 352 - Romani permitterentur. 12. Quibus exitiale aliud accessit et impium, ne post haec ita composita, Arsaci poscenti, contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. Quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quaiti subinde licenter invaderetur Armenia.
Page 13 - Ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione victuro, ante alia patriam esse convenit gloriosam.
Page 515 - Nee templum apud eos visitur, aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest; sed gladius Barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem regionum quas circumcircant praesulem verecundius colunt.
Page 263 - Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
Page 65 - taturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes.

Bibliographic information