The Quantitative Reading of Latin Poetry (Google eBook)

Front Cover
Allyn and Bacon, 1899 - Latin language - 46 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 48 - Aut trudit acris hinc et hinc multa cane Apros in obstantis plagas, Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos, Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 35 lucunda captat praemia.
Page 43 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides, ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant, ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo, quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile; nil pictis timidus navita puppibus fidit.
Page 40 - ... post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors, semotique prius tarda necessitas leti corripuit gradum. expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis: perrupit Acheronta Herculeus labor. nil mortalibus ardui est: ; caelum ipsum petimus stultitia neque per nostrum patimur scelus : iracunda lovem ponere fulmina.
Page 39 - Atticis reddas incolumem precor et serves animae dimidium meae. illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commisit pelago ratem primus, nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere volt freta.
Page 44 - Sperne puer neque tu choreas, Donec virenti canities abest Morosa, Nunc et campus et areae Lenesque sub noctem susurri Composita repetantur hora ; Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab angulo, Pignusque dereptum lacertis Aut digito male pertinaci. MERCURI facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti catus et decorae More palaestrae...
Page 35 - Serus in caelum redeas; diuque Laetus intersis populo Quirini: Neve te nostris vitiis iniquum Ocior aura Tollat. Hic magnos potius triumphos, Hic ames dici pater atque princeps : Neu sinas Medos equitare inultos, Te duce, Caesar.
Page 32 - II lam satis terris nivis atque dirae grandinis misit Pater et rubente dextera sacras iaculatus arces terruit urbem...
Page 47 - Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bobus exercet suis solutus omni faenore, neque excitatur classico miles truci, neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos, aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges...
Page 36 - Hoc quod saecula posterique possint Arpinis quoque comparare chartis. Seras tutior ibis ad lucernas. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus, Cum regnat rosa, cum madent capilli: 20 Tune me vel rigidi legant Catones.
Page 38 - Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis terrarum dominos evehit ad deos; hunc, si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus; illum, si proprio condidit horreo, quicquid de Libycis verritur areis.

Bibliographic information