M. Fabii Quintiliani Declamationes quae supersunt CXLV (Google eBook)

Front Cover
In aedibus B. G. Teubneri, 1884 - 524 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Related books

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 92 - ... eloquentia res admirabilis: non pluribus prodest quam nocet. Sola est medicina qua opus sit omnibus. Et patrem quoque nostrum id voluisse, ut hanc quam in contentione reliquisse videtur partem quodammodo civitati daret, manifestum est. Non sibi utilissimum, non amicis utilissimum, non de patre optime meritum: proprie quid ferre ex testamento suo voluit qui fuerit utilis civitati. Ergo et aequaliter ad omnes medicina sola pertinet et nulla <ars>2 tarn necessaria est omni generi hominum quam medicina.
Page 130 - Adultera dimissa non redit in manum mariti. Nee hoc tantum in lege est, ut adulterae supplicium differri non possit, sed illud etiam, ut non tantum adulterae pereant. Nam lex, cum occidere mihi adulterum cum adultera permittat, manifeste illud ostendit, non posse eos diversis temporibus occidi, ac, si alteri remittatur supplicium, impunitatem etiam alteri dandam.
Page 186 - Admiratum credidi quod hie sexus ministraret; eoque magis mihi pudori fuit confiteri esse filiam meam. Nam neque erat is cultus et notitia nobis adhuc nova. [Et tamen, si de me quoque interrogasset, respondissem: 'servuli tui sumus/J6 Non persuadeo tamen mihi ut crediderit.
Page 210 - Neque enim aliud videtur solacium mortis quam voluntas ultra mortem; alioqui potest grave videri etiam ipsum patrimonium, si non integram legem habet, ut, cum omne ius nobis in id permittatur viventibus, auferatur morientibus. Proximum locum a testamentis habent propinqui, et ita, si intestatus quis ac sine liberis decesserit: non quoniam utique iustum sit ad hos pervenire bona defunctorum, sed quoniam relicta et velut in medio posita nulli proprius1 videntur contingere.
Page 368 - Desii ista mirari cum adulterum vidi iuvenem, propter quern tamdiu vidua esse non posset quamdiu peregrinari poteram ego qui uxorem sic amavi. Temere profecto, temere in longius ituri iter coniuges nostras domi relinquimus: subito absentium obliviscuntur, et paene cum ipsis toris uxorum pectora refrigescunt. Mirer nunc ego unde rumor, quae tam maligno mendacio causa, cui fingere istud expedient? Ille profecto in causa fuit iuvenis qui ad5 domum meam inductus est <cui>6 quaesitus est locus.
Page 259 - rücksichtslos': od. IV 13, 9. — frater: quoties blandiri volumus his qui esse amici videntur, nulla adulatio procedere ultra hoc nomen potest^ quam ut fratres vocemus Quintil.
Page 94 - Aliis summum bonum voluptas habetur; quidam id in nuda virtute posuerunt; nonnulli miscere ista conati sunt atque confundere, et ex bonis corporis animique et eorum quae extra essent ad finem vitae beatae perveniri9 posse existimaverunt; delectavit quosdam modus omni11 um.ln lam vero quanta circa deos pugna!
Page 92 - Nihil est ergo quod ingenia iactent, nihil quod [ex]1 animo suo tantum referant: quaeritur quis omnibus prosit. Sit philosophia res summa: ad paucos pertinet; sit eloquentia res admirabilis: non pluribus prodest quam nocet. Sola est medicina qua opus sit omnibus. Et patrem quoque nostrum id voluisse, ut hanc quam in contentione reliquisse videtur partem quodammodo civitati daret, manifestum est. Non sibi utilissimum, non amicis utilissimum, non de patre optime meritum: proprie quid ferre ex testamento...
Page 78 - Antequam ius excutio et vim legis, quae per se satis manifesta est, intueor, primum illud apud vos dixisse contentus sum: adsum testamento. Eventum huic legi dabit religio vestra, et excussa parte utraque sententiam formabit. Interest tamen supremae hominis voluntati legem favere, ut, quod de bonis suis constituit in supremis dominus, fecerit iure.

Bibliographic information