Publii Ovidii Nasonis Opera omnia, Volume 6 (Google eBook)

Front Cover
Ex Typis Viduae Pomba et filiorum, 1823 - Latin poetry
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 200 - Maeonides nullas ipse reliquit opes. Motus eram dictis, totoque Helicone relicto, Scribere conabar verba soluta modis : Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, 13 Et, quod tentabam scribere, versus erat.
Page 90 - Lesbia nomen erat, nee contentus ea, multos vulgavit amores, in quibus ipse suum fassus adulterium est. 430 par fuit exigui similisque licentia Calvi, detexit variis qui sua furta modis.
Page 244 - Per gestum res est significanda mihi. Barbarus hie ego sum, quia non intelligor ulli ; Et rident stolidi verba Latina Getae : Meque palam de me tuto mala saepe loquuntur ; Forsitan objiciunt exsiliumque mihi.
Page 24 - Qui modo de multis unus et alter erant. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, Imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diversa sub oris, 20 Nec poterat fati certior esse mei.
Page 201 - Cum perit, et coepi parte carere mei. Cepimus et tenerae primos aetatis honores, Eque viris quondam pars tribus una fui. 35 Curia restabat. clavi mensura coacta est: Maius erat nostris viribus illud onus.
Page 204 - Et gracilis structos effugit umbra rogos ; Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, Et sunt in Stygio crimina nostra foro : Seite, precor, causam, née vos mihi fallere fas est, Errorem jussae, non scelus, esse fugae.
Page 205 - Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes ? Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere, seque Praestitit invictam viribus usa suis: Oblitusque...
Page 426 - Sive quod in tenebris numerosos poneré gressus, Quodque legas nulli, scribere carmen, idem est. Excitât auditor Studium ; laudataque virtus Crescit ; et immensum gloria calcar habet Hic mea cui...
Page 102 - haec est, a sacris quae via nomen habet; hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, 30 haec fuit antiqui regia parva Numae.
Page 106 - ... me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est. in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. forsitan et nobis olim minus asper et illi 75 evictus longo tempore Caesar erit.

Bibliographic information