Eclogae poetarum latinorum in usum gymnasiorum (Google eBook)

Front Cover
Samuel Brandt
in aedibus B. G. Teubneri, 1898 - Latin poetry - 136 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 19 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem...
Page 9 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Page 56 - Ille mi par esse deo videtur, Ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi; nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Page 101 - ... a ! quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositae quae foret apta viae. ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse 55 indulgens animo pes mihi tardus erat. saepe ' vale ' dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi.
Page 65 - Te - memini - et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis -, Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari.
Page 96 - ... qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus adfuit idem, una celebrata est per duo liba dies. haec est armiferae festis de quinque Minervae, quae fieri pugna prima cruenta solet.
Page 64 - Illic percussisque genis, ustoque capillo Errat ad obscuros pallida turba lacus. Quam potius laudandus hic est , quem prole parata Occupat in parva pigra senecta casa. Ipse suas sectatur oves , at filius agnos ; Et calidam fesso comparat uxor aquam. Sic ego sim ; liceatque caput candescere canis , Temporis et prisci facta referre senem.
Page 57 - Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda.
Page 100 - ... qui modo de multis unus et alter erant. uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas, nata procul Libycis aberat diversa sub oris, nee poterat fati certior esse mei.
Page 58 - Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse, perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas, quo puella ducebat 5 amata nobis, quantum amabitur nulla ! ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu volebas nee puella nolebat.

Bibliographic information