Fabulæ divales, ex narratione Anglica (Google eBook)

Front Cover
Prostat apud E. P. Prentice, 1918 - Fiction - 214 pages
1 Review
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 183 - At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore. Quod profecto fecisset nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum evolasset.
Page 184 - Cupidinis, prona in eum efflictim inhians, patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis 5 de somni mensura metuebat. Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super umerum dei dexterum.
Page 203 - Videsne illud nemus, quod fluvio praeterluenti ripisque longis attenditur, cuius imi gurgites vicinum f ontem despiciunt ? Oves ibi nitentes aurique ce- 15 lore florentes incustodito pastu vagantur. Inde de coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.
Page 189 - Veneris familiam male audire, quod « ille quidem montano scortatu, tu uero marino natatu secesseritis, ac per hoc non uoluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales, non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis eluuies et squalentium foederum insuaue fastidium».
Page 183 - Videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat. Per umeros volatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt.
Page 205 - Discede, et, Quid facis? Vide; et, Quid agis? Cave, et Fuge, et Peribis, subinde clamant. Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche , quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat : et, inextricabilis periculi mole prorsus obruta, lacrymarum etiam extremo solatio carebat.
Page 179 - Tu quidem felix , et ipsa tanti mali ignorantia beata , sedes incuriosa periculi tui : nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. Pro vero namque comperimus, nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus, immanem colubrum , multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem , hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere.
Page 182 - ... distrahitur affectibus. Festinat, differt, audet, trepidat, diffidit, irascitur, et, quod est ultimum, in eodem corpore odit bestiam, diligit maritum.
Page 185 - Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem se dedit. Sed mitis fluvius, in honorem Dei scilicet, qui et ipsas aquas urere consuevit, metuens sibi, confestim eam innoxio volumine super ripam florentem herbis exposuit.
Page 158 - Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi , procis regibus desponsae iam beatas nuptias arieptae, sed Psyche virgo vidua domi residens deflet desertam suam solitudinem, aegra corporis, animi saucia, et quamvis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem.

Bibliographic information