Bucolica, Georgica, et Aeneis (Google eBook)

Front Cover
David H. Williams, 1842 - 600 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 174 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Page 49 - Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem, 505 Tam multae scelerum facies; non ullus aratro Dignus honos; squalent abductis arva colonis, Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Page 202 - Quam vellent aethere in alto Nunc et pauperiem et duros perferre labores ! Fas obstat, tristique palus inamabilis unda Alligat, et noviens Styx interfusa coercet.
Page 197 - Tantum effata furens antro se immisit aperto: ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna...
Page 147 - Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit: interdum scopulos avolsaque viscera montis 575 erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
Page 108 - Quae te tam laeta tulerunt 605 saecula ? qui tanti talem genuere parentes ? in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
Page 160 - ... num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est? 370 quae quibus anteferam ? iam iam nee maxima luno nee Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. nusquam tuta fides, eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi. amissam classem, socios a morte reduxi...
Page 40 - Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda, nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Page 265 - Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem Messapi, et multo phaleras sudore receptas. Et jam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile...
Page 30 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error.

Bibliographic information