M. Valerii Martialis Epigrammata: ad optimum librorum fidem, accurate edita

Front Cover
Sumptibus Ottonis Holtze, 1867 - Epigrams, Latin - 406 pages
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 116 - Hic est,' quodque cinis paucis hoc mihi vita dedit. at tua centenis incumbunt tecta columnis 5 et libertinas arca flagellat opes, magnaque Niliacae servit tibi gleba Syenes tondet et innumeros Gallica Parma greges. hoc ego tuque sumus : sed quod sum non potes esse : tu quod es e populo quilibet esse potest.
Page 26 - Vade salutatum ; pro me liber ire iuberis ad Proculi nitidos officiose lares. Quaeris iter? dicam: vicinum Castora canae transibis Vestae, virgineamque domum. Inde sacro veneranda petes Palatia clivo, plurima qua summi fulget imago ducis.
Page 77 - Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines : Balsama qui semper, cinnama semper olet : Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat : Qui movet in varios brachia volsa modos : Inter femineas tota qui luce cathedras Desidet, atque aliqua semper in aure sonat : Qui legit hinc illinc missas, scribitque tabellas : Pallia vicini qui refugit cubiti : Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit : Hirpini veteres qui bene novit avos.
Page 37 - ISSA est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
Page 204 - ... dixit ,Alexin ames'. adstabat domini mensis pulcherrimus ille marmorea fundens nigra Falerna manu, et libata dabat roseis carchesia labris, quae poterant ipsum sollicitare lovem. excidit attonito pinguis Galatea poetae Thestylis et rubras messibus usta genas; protinus Italiam concepit et 'arma virumque', qui modo vix 'Culicem
Page 282 - Ridere, aut violae patere possunt. Fines mus populatur, et colono Tanquam sus Calydonius timetur; Et sublata volantis ungue Procnes In nido seges est hirundinino, Et cum stet sine falce, mentulaque, Non est dimidio locus Priapo. Vix implet cochleam peracta messis, Et mustum nuce condimus picata. Errasti, Lupe, litera sed una; Nam quo tempore praedium dedisti, Mallem tu mihi prandium dedisses.
Page 76 - Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante, cur mihi non eadem quae tibi cena datur? ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, sugitur inciso mitulus ore mihi : sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos : 5 res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.
Page 39 - vis mittam puerum" subinde dicis, "cui tradas epigrammaton libellum, lectum quem tibi protinus remittam?" non est quod puerum, Luperce, vexes, longum est, si velit ad Pirum venire, et scalis habito tribus, sed altis. quod quaeris propius petas licebit. Argi nempe soles subire letum: contra Caesaris est forum taberna scriptis postibus hinc et inde totis, omnes ut cito perlegas poetas. illinc me pete, nec roges Atrectum — hoc nomen dominus gerit tabernae — : de primo dabit alterove nido rasum pumice...
Page 249 - Nec doctum satis et parum severum, Sed non rusticulum nimis libellum Facundo mea Plinio, Thalia, I perfer : brevis est labor peractae Altum vincere tramitem Suburae.

Bibliographic information