Page images
PDF
EPUB

meridiana clarius patebit. Pro refolutione fit.

Prima Conclufio generalis. Dubius euentus à fortuna pendens non facit contractum illicitum, fed potius licitů. Hanc conclufionem probant cap. In ciuitate & præfens c. & L. in naue Sau pheli ff. locati & condu&ti. L. à Titio ff. de verbor. obligationib. Paul, Caftren.& Alex. ibid. & Cynus cum alijs in L. Si ea pa&tione C. de vfur. Bald. in confil. 292.incip. Quia ex facto ius oritur. lib. 5. Oldrad. de ponte conf. 207. Dec. conf. 115. Nauarr. in comment. de vfur. q. 45. nu.128. & in confil. 25. de vfur. lib. 5. confil. docè Didac. Couarr. in relectione Reg. Peccatum, de reg.iuris in 6. in 2. par. §. 4. & hæc eft communis opinio tefte Decio in d.conf. nu. 4. Secundo proba tur ex Theologorum doctrina. Sors diuiforia, cuius euentus à fortuna dependet nó eft illicita. D. Auguft. lib. 1. de doctrina Chriftiana c. 28. & in ep. 180. ad Honoratum. S. Thom. 2.2. q. 95. art. 8. S. Antonin. 2. par. tit. 12. cap. 1. §. 9. Alexand. Halen. 2. par. q. 185.memb. 2° Angel. in verb. fors §. 2. & alij alibi. Ergoali quid non redditur illicitum per hoc quod eius euentus à fortuna dependet.

Secunda Conclufio. Contra&us ludi olla non eft ex fua natura illicitus, aut turpis. Probatur. Quia nulla lege naturali

vel diuina prohibetur, nec etiam humana. Si enim aliqua fit,oftendatur. Nec etiam re probari poteft quia eius euentus à fortuna dependet; cum hoc contractum non vitiet. Deinde ludus alearum, in quo maior iniquitas apparet, ex fua natura licitus eft vt patet ex LL. Nam in d. conftitutione græca dicitur. Alearum vfus res antiqua eft, & extra operas pugnatoribus conceffa & in L. fin. de alearum ludo & aleat. conceditur pro modico caufa recreationis ad conuiuium. Et hæc eft communis DD. fententia.

Tertia Conclufio. Legibus ciuilibus prohibentibus ludum alearum, non eft prohi. bitus ludus ollæ. probatur. Tales leges nullam faciunt mentionem de tali contra&tu: nec extendi poffunt ob paritatem rationis, cum nulla fit: fed longe habeatur diuerfa ratio prohibitionis ludi alearum. Vbiautem ratio legis quæ eius anima eft, deficit, etiam ipfa lex minimè locum habet. Ratio etenim prohibitionis ludi alearum non eft, vt aliqui imaginantur, quod talis ludus fortunæ innitatur, quoniam tum omnis Judus aleæ effet prohibitus, cum tamé contrarium leges, vt ex dictis conftat, fignificent. Vera autem ratio prohibitionis Ludi alearú fuit, vt rectè tetigit Petrus Paladon. in 4. d. 15. q. 3. art. 5. quod perdens in illo ludo folet blafphemare, & homines in luda

alearum

alearum, aut taxillorum folent breui tem-
pore fuam totam fubftantiam confumere,
& fic rediguntur in miferiam & pauperta-
tem. Quæ rationes fanè adferuntur in in-
greffu d. conftitutionis græcæ, vbi eft pro-
hibitio ludi alearum. Sic enim habet. Alea-
rum vfus antiquares est: & extra operas pugnato-
Tibus conceffa. Verum pro tempore prodÿjt in lachry-
mas extranearum multa nationum suscipiens. Qui-
dam enim nec ludentes, nec ludum fcientes, fed nu
meratione tantum proprias substantias perdiderunt:
die noctug, ludendo argento, apparatu, lapidibus &
auro. Confequenter autem ex hac inordinatione
blafphemare Deum conantur, & inftrumenta con-
ficiunt. Commodis igitur fubiectorum profpicientes
hac generali lege decernimus, vt nulli liceat, &c.
& lequitur prohibitio, caufæ autem prohi-
bitionis permiflæ funt. Multa etiam alia
crimina & mala comitantur ludum alea
rum de quibus, ad longum. S. Antonin. z,
par. tit.1.cap.23.§.6. Hoftien. in fumma de
excessib. prælatorů. Paris de puteo in tract.
de ludo. & loan. Bapt. Caccialup. in lib. de
eadem materia: quorum tra&atus haben-
tur in tomo primo Oceani iuris. Compre.
henduntur autem talia mala fequentibus
verlibus, quos Hoftienfis declarat.

Hac cum taxillis ludendo crimina fiunt.
Ecclefia fpretus, vfurag, rixa, rapina.
Scandala,tum nuga,blafphemia, tum faciendi.

7

Furti doctrina, violentia, copia falfi,
Et mortis caufa, deceptio, perditiog
Temporis, & defiderium, corruption, ingens
Iftis pradictis adulatio, vitag, turpis.

Sed ifta non habent locum communiter in ludo olla, vt intelligenti facile eft capere. Deinde etfi effet aliqua lex humana, quæ tamen non eft, non obligaret amplius; cum illi derogatum fit per receptum vfum & confuetudinem multarum ciuitatum, & prouinciarum fcientibus & confentientibus fuperioribus. Confuetudo enim etfi iuri naturali & diuino non præiudicet, derogat tamen pofitiuo cap.fin.de confuetud. cum annotatis ibidem à DD. & alibi. Id quod fpecialiter in materia ludi prohibiti à lege ciuili approbant S. Thom. 2. 2. q. 32. art. 7. ad fecundum. Alphonf. à Caftro lib. 2. de poteftate legis pœnalis. cap. 2. Domin. Sotus lib. 4. de iuft. & iure. q. 5. art. 2. & alij alibi. Poftremo etfi inter quafi ludos hunc contractum referamus non poteft condem nari: Non quia fortunæ innititur vt iam monftratum eft: Non quia per eundem lucrum acquiritur, cum ob eandem caufam plures contractus condemnarentur, qui tamen humano generi funt neceffarij,vt funt, donatio, emptio & venditio, &c. Et etiam omni ludo lucrum præbere debet aliquod fomentum, modo non fit exceffus. Omnes

con

=

contractus & negociationes ex fua natura honeste non damnantur ob id,quod faciant ad acquifitionem lucri,fed quiavel in lucro tanqua fine principali quiefcitur, vel nimis ́ardenti defiderio expetitur.His addi potest, quod finis ludi honesti est recreatio, & ani mi relaxatio, vt S. Tho:n.2.2.q.168.art.2.docet. Vnde táto melior eft ludus,quanto magis fuo fini cógruit, modo aliâs regulareâa rationis feruetur. Quanto autem magis lu. dus fortunæ innititur, cæteris paribus, tanto magis recreat, aptiorque eft ad relaxatio nem animi vt tradunt Caiet. in d. q. S. Thoma.art. 3. & Nauarr. in Manuali confeffar. c.zo.nu.3.quib.fuffragatur experientia rerú omnium magiftra. Quare ex hoc cap. ludus ollæ maximè approbandus eft. Nam qui pecunias exponunt multù recreantur in hoc ludo tum fpe lucri: tum amore profperæ fortunæ, in expectatione, quæ recreat non fecus quam mefsis adhuc in herbis a-gricolam delectatione afficit. Præmium etiam iam fœlici aura flante poffeffum tanquam ex fortuito cafu proueniens omni iucunditate animum perfundit: Hinc qua homines ex olla fortunæ confequuntur, in maiori æftimatione & diuturniori memo. ria habent; quam fi emiffent: aut alio contractu poilediffent: Imo fi perdant, & nihil fortunæ confequantur,quafi nihil,ducunt.

Hac

« PreviousContinue »