CartŠ et alia munimenta quŠ ad dominium de Glamorgan pertinent ...: 441-1300 (Google eBook)

Front Cover
Priv. Print., 1891 - Glamorgan (Wales)
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Related books

Contents

Other editions - View all

Popular passages

Page 229 - ... modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis...
Page 53 - Si qua in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque, in extremo examine, districte ultioni subjaceat.
Page 122 - Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit . secundo tertiove commonita . nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit...
Page 119 - Benedicti regulam in ipso monasterio statutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
Page 122 - Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare : sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et super predictis decimis moderatione concilii generalis. Si qua igitur in futurum...
Page 119 - Bernardi ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat.
Page 229 - Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus . in primis siquidem statuentes ut ordo | monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
Page 233 - Christi aliena fiat atque, in extremo examine, districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Sanctus Petrus, Sanctus Paulus > Adrianus papa IIII L (Rota) Oculi mei semper ad Dominum.
Page 230 - Sane laborum vestrorum quos propriis manibus et aut sumptibus colitis tam de terris cultis quam incultis sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris . vel de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat.
Page 231 - ... et vobis omnia ab alio episcopo percipere, que a vestro fuerint indebite denegata. Illud adicientes, ut in recipiendis professionibus, que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro...

Bibliographic information