P. Virgilius Maro qualem omni parte illustratum tertio publicavit Chr, Volume 2 (Google eBook)

Front Cover
colligebat N. E. Lemaire, 1819
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 73 - ... 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Page 518 - I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam, et haec Manis veniet mihi fama sub imos.
Page 548 - Turn vos, о Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro muñera. Nullus amor populis, nee foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, 625 qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis ; pugnent ipsique nepotesque.
Page 406 - Charybdis 420 obsidet atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris ora exsertantem et navis in saxa trahentem. 425 Prima hominis facies et pulch.ro pectore virgo pube tenus; postrema immani corpore pistrix delphinum caudas utero commissa luporum.
Page 241 - ... agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus ; et jam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Page 413 - Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : ' Vivite felices, quibus est fortuna peracta jam sua ; nos alia ex aliis in fata vocamur. vobis parta quies ; nullum maris aequor arandum...
Page 405 - Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret: venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu.
Page 269 - Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, .Frígida sub terra tumidum quern bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque juventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
Page 511 - Aenean compellat vocibus ultro : ' dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra ? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido...
Page 557 - Hunc ego Diti Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo. Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

Bibliographic information