Virgilii carmina (Google eBook)

Front Cover
1854
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Related books

Contents


Other editions - View all

Popular passages

Page 25 - Ultima Cumaei venit iam carminis aetas magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. 5 iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna, iam nova progenies caelo demittitur alto, tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave, Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Page 235 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri janua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est.
Page 184 - I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam, et haec Manis veniet mihi fama sub imos.
Page 63 - Lavinaque venit Litora, multum ille et terris jactatus et alto Vi superum, saevae memorem Junonis ob iram, Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae.
Page 240 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem.
Page 117 - ... illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus ; et jam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Page 176 - Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes — Fama, malum qua non aliud velocius ullum. mobilitate viget, viresque adquirit eundo; 175 parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Page 190 - Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. lenibant curas et corda oblita laborum.
Page 110 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; et procul : ' o miseri, quae tanta insania, cives ? creditis avectos hostes ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi ; aut aliquis latet error : equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Page 136 - Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Jamque propinquabam portis omnemque videbar 730 Evasisse viam, subito quum creber ad aures Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens " Nate," exclamat " fuge, nate ; propinquant : " Ardentes clipeos atque aera micantia cerno.

Bibliographic information