Caii Crispi Sallustii De Catilinae conjuratione Belloque Jugurthino historiae: Sallust's Histories of the conspiracy of Catiline and the Jugurthine war. From the text of Gerlach. With English notes (Google eBook)

Front Cover
C.C. Little and J. Brown, 1838 - 198 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 157 - Richmonds in the field ; Five have I slain to-day instead of him. A horse ! a horse ! my kingdom for a horse ! [Exeunt.
Page 47 - ... eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra, quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat 1 etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius [quam bonis artibus] ad imperia et honores nituntur...
Page 37 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Page 7 - Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare ; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari ; ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
Page 29 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa obficiunt; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
Page 1 - ... memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est.
Page 1 - Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Page 90 - ... agitabat fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur, cuneta prospere eventura. At illum jam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant, industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus.
Page 7 - Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem" erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit;" ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
Page 6 - Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo...

Bibliographic information