De oratore: in three books. With English notes (Google eBook)

Front Cover
Wells and Lilly, 1823 - Oratory, Ancient - 303 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 117 - Nam quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? deinde ne quid veri non audeat? ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? ne qua simultatis ? Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus.
Page 241 - In quo igitur homines exhorrescunt? quem stupefacti dicentem intuentur? in quo exclamant? quem deum , ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione quasi quemdam numeru1n versumque conficiunt; id est, quod dico, ornate.
Page 256 - Latine ea de quibus disputavimus tradi ac perpoliri1 : patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri ; sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt ; sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
Page 70 - Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis. Incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum ; de quo multa soleo in sermonibus cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris omnibus et maxime Graecis antepono.
Page 230 - Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehend!, est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri. Ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur.
Page 226 - Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C.
Page 114 - Atqui, ne nostros contemnas, inquit Antoniua, Graeci quoque sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso. Erat enim historia nihil aliud, nisi annalium confectio : cujus rei, memoriaeque publicae retinendae causa, ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus, efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi ; ii, qui etiam nunc annales maximi nominantur.
Page 282 - Collocationis est componere et struere verba sic , ut neve asper eorum concursus , neve hiulcus sit, sed quodammodo coagmentatus et levis. In quo lepide soceri mei persona lusit is , qui elegantissime id facere potuit , Lucilius : quam lepide lexeis compostae! ut tesserulae, omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato ! hanc formam Pideritius cum illa , I.
Page 216 - Sed ut ad rem redeam, non sum tanto ego, inquit, ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei quod...
Page 30 - Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire, eomplectique vult, is orator erit, mea sententia, hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res incident, quae sit dictione explicanda, prudenter, et composite, et ornate, et memoriter dicat, cum quadam etiam actionis dignitate. Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui, quacumque de re...

Bibliographic information