Quintus Horatius Flaccus (Google eBook)

Front Cover
apud Malepeyre, 1823 - 352 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 325 - cultorne virentis agelli; Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge Scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem ; Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes. Si quid inexpertuin scenae committis, et audes Personam
Page 323 - et Enni Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt ; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata, vigentque. Debemur morti nos nostraque, sive receptus Terra neptunus classes Aquilonibus arcet, Regis opus; sterilisque diu palus, aplaque remis,
Page 122 - aut innumerabilis Annorum series, et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar, qua violens obstrepit Aufidus, Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps
Page 334 - vena, Nee rude quid possit video ingenium ; alterius sic Altera poscit opem res, et conjurât amice. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino. Qui Pythia cantal Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nunc satis est dixisse
Page 333 - Nee semper feriet quodcumque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit, Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quamvis est monitus, venia caret; et
Page 223 - Qui partum? Non in caro nidore voluptas Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere Sudando; pinguem vitiis, albumque, ñeque ostrea, Nee scarus, aut poterit peregrina juvare lagois. Vix tarnen eripiam, pósito pavone, velis quin Hoc potius, quam gallina, tergere palatum, Corruptus vanis rerum ; quia veneat auro Rara avis, et picta pandat spectacula cauda,
Page 323 - in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque, et tristia bella, Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter junctis querimonia primum, Post etiam inclusa est voti sententia compos. Quis tarnen exiguos ciegos émisent auctor, Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iainbo.
Page 336 - fugiuntque poetam, Qui sapiunt; agitant pueri, incautique sequuntur. Hie, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet, «Succurrite,» longum Clamet, « lo cives ! » non sit, qui tollere curet. Si curet quis opem ferre, et demittere funem, « Qui seis, an prudens hue se projecerit, atque «Servari nolit?
Page 144 - Sulpiciis accubat horréis, Spes donare novas largus, amaraque Curarum eluere efficax. Ad quae si properas gaudia, cum tua Velox merce veni. Non ego te meis Immunem meditor tingere poculis, Plena dives ut in domo. Verum pone moras et Studium lucri, Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem. Dulce est desipere in loco.
Page 331 - Tonsori Licino commiserit. О ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam ! Non alius faceret meliora poemata ; verum Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quœ ferrum valet, exsors ipsa secandi, Munus et officium, nil scribens ipse, docebo ; Unde parentur opes ; quid alat formetque poetam ; Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo