Morceaux choisis (Google eBook)

Front Cover
Librairie Hachette, 1889 - 306 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 204 - ... ramos. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum. glandiferas inter curabant corpora quercus plerumque ; et quae nunc hiberno tempore cernis 940 órbita puniceo fieri matura colore, plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
Page 28 - ... primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Page 108 - Atque in eo semper durum sufferre laborem ; Hoc est adverso nixantem trudere monte Saxum; quod tamen a summo jam vertice rursum Volvitur, et plani raptim petit aequora campi.
Page 262 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Page 150 - Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire ; 965 causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire...
Page 20 - Graios, qui vera requirunt; 640 omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.
Page 2 - Aeneadum genetrix, hominum divumque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis...
Page 86 - ... floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
Page 202 - At genus humanum multo fuit illud in arvis durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus...
Page 48 - AVE, mari magno, turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem : Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas, Sed , quibus ipse malis careas , quia cernere suave est.

Bibliographic information