Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex: quibus interpretationem et notas addidit T. Creech (Google eBook)

Front Cover
1807
1 Review
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Related books

Selected pages

Popular passages

Page 285 - Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primum in luminis oras Nixibus ex alvo matris natura profudit, Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst Cui tantum in vita restet transire malorum.
Page 209 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam...
Page 211 - ... languentis saepe sopore excierunt, ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta 40 in sua discessum dederint primordia quaeque.
Page 28 - Corpus enim per se communis dedicat esse Sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, Haut erit occultis de rebus quo referentes Confirmare animi quicquam ratione queamus.
Page 84 - Denique si semper motus conectitur omnis et vetere exoritur semper novus ordine certo nee declinando faciunt primordia motus principium quoddam...
Page 317 - ... sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. et Venus in silvis iungebat corpora amantum ; conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque impensa libido vel pretium, glandes atque arbuta vel pira lecta.
Page 71 - ... si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et ecum vi constabilitas, ornatas<que> armis statuas pariterque animatas, fervere cum videas classem lateque vagari, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae; mortisque timores tum vacuum pectus linquunt curaque solutum.
Page 336 - Arbustisque tenent felicibus obsita circum. At liquidas avium voces imitarier ore Ante fuit multo, quam laevia carmina cantu Concelebrare homines possent, aureisque juvare.
Page 257 - Aut quibus in rebus multum sumus ante morati : Atque in qua ratione fuit contenta magis mens ; In somnis eadem plerumque videmur obire.
Page 8 - Illud in his rebus vereor, ne forte rearis impia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris. Quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta.

Bibliographic information