P. Ovidii Nasonis qvae svpersvnt: Ad optimorvm librorvm fidem accvrate edita ... (Google eBook)

Front Cover
ex officina C. Tavchnitii, 1820
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Popular passages

Page 234 - Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui.
Page 77 - Caesaris umbra fuit." ille quidem caelo positus lovis atria vidit et tenet in magno templa dicata foro. 705 at quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita. testes estote Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus. hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt 710 Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.
Page 165 - A! quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositae quae foret apta viae. Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse 55 indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi.
Page 147 - Si nullum ausuri majus eramus opus. Et caput et regnum facio dotale parentis. Si vir es, i, dictas exige dotis opes ! Regia res scelus est. Socero cape regna necato, Et nostras patrio sanguine tinge manus.
Page 73 - Vale, dixit ; cineres ter ad ora relatos Pressit, et est illis visa subesse soror. Nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo, ьб5 Moenia respiciens, dulce sororis opus. Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae Insula, quam Libyci verberat unda freti. Hanc petit hospitio regis confisa vetusto ; Hospes opum dives rex ibi Battus erat. 570...
Page 204 - Sola tuum vates Lesbia vincet opus. Sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, Postque meos casus sit tibi pectus iners. Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam : Saepe tiii iudex, saepe magister eram : Aut ego praebebam factis modo versibus aures, Aut, ubi cessaras, causa ruboris eram.
Page 52 - Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen. Ceperat hic alias, alias everterat urbes. Et Gabios turpi fecerat arte suos. Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, In medios hostes nocte silente venit. Nudarant gladios : " Occidite," dixit, " inermem ! Hoc cupiant fratres, Tarquiniusque pater, Qui mea crudeli laceravit verbere terga ! " Dicere ut hoc posset, verbera passus erat Luna fuit.
Page 191 - ... arto, ingenio vires exiguasque dedit. et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor contulit in Tyrios arma virumque toros, nec legitur pars ulla magis de corpore toto, 535 quam non legitimo foedere iunctus amor.
Page 260 - Getico mittit tibi Naso salutem : Mittere rem si quis, qua caret ipse, potest.
Page 71 - Me miseram ! quotiens haec ego verba loquor ? Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas : Judicio peccas turpius ipse tuo. Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar ! Ne toties falli digna fuisse puter ! 490 Praecipue cupiam celari Thesea, ne te Consortem culpae gaudeat esse suae.

Bibliographic information