Search Images Maps Play YouTube News Gmail Drive More »
My library | Help | Advanced Book Search | Web History | Sign in

Books

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Related books

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 48 - Excerptorum Constantini de natura animalium libri duo. Aristophanis historiae animalium epitome subiunctis Aeliani Timothei aliorumque eclogis ed. Spyridon P. Lambros 1885.
Page 13 - Dico igitur: si omnes substantiae corruptibiles sunt, substantiae autem omnes ceteris entibus priores sunt, omnia corruptibilia erunt. cum enim verum sit, ut a principio dictum est, universitatis, sive ad unum redacta sit sive in recta continuatione serieque constet, radicem elementumque nee non principium partium ipsius substantiam esse: substantia corrupta nihil remanebit eorum, quae ab ipsa pendent. quod si quis vel leviter intueatur, inveniet non posse fieri, ut substantiae et cetera, quae sunt,...
Page 15 - Primus vero motus est localis, secundus autem et tertius in aliis sunt praedicamentis et motuum localium alii recti, alii circulares; solus autem circularis motus continuus est. nam omnes reliqui motus statu intercipiuntur, si memoria tenes, quae vi demonstrationis in Auscultatione naturali ostensa sunt. et continuatio aeternis valde necessaria est; nam quod mutatur et consistit, minime aeternum dici potest. pari ratione inde colligi potest tempus continuum esse; nullam enim partem ipsius separabilem...
Page 12 - ... efficitur. Quae vero actu et potentia sunt, quandoque non solum per elementa 15 variantur, quae sunt in rebus, ie per formam et materiam, ex quibus constant, sed per res etiam, quae sunt extra, ut earum motrices, quorum materia fartasse non eadem est ac rerum inde generatarum quarumque forma non eadem est, sed diversa.
Page 16 - К nam hoc principium egeret altero principio in actu, quod ipsum de potentia ad actum extraheret, cum fieri nequeat, ut quidpiam potentia existens a se ipso ad actum trahatur. nam id quod potentia est, in esse suo imbecillum atque imperfectum est, et ei perfectio contingit, cum ad 5 actum pervenerit.
Page 5 - ... et ipsae, fieri non potest, quin corpora sint. Non ens autem tribus modis dicitur, uno modo quod penitus non est, altero ut privatio rei ortae opposita, tertio quod potentia est. duobus igitur prioribus modis quidquam fieri nequit.
Page 36 - ... inest, et ex eo, quod informe est. alii vero principia dividunt in bonum atque malum et malum in materia ponunt, bonum autem in forma; materiam vero ponunt subiectam omnibus excepto uno ie prima forma, licet notum sit apud omnes bolnum esse formam primi principii. alii recte bonum...
Page 32 - ... at divinus intellectus, propterea quod summe est perfectus, dum intellegit, tempus non requirit, sed simul omnia subito 25 intellegit; etenim ut oculus acute cernens multa simul videt, ita primus intellectus, multo tamen melins, omuia intellegibilia simul intellegit.
Page 37 - ... ea, quae sunt, aut ex eo, quod non est, fieri aut ex eo, quod actu est. insecabilia namque Anaxagorae et Empedoclis elementa ea, quae sunt, ex eo, quod actu est, fieri cogunt; quod quidem absurdum est.
Page 5 - Socrates fuit. ex quo diluitur trita ilia omnibusque plnjsicis communis dubitatio, quomodo ex non ente 20 aliquid fiat. nam id, quod fit, non ex prorsus non ente efficitur, sed ex eo, quod partim non est, partim est; id enim, ex quo fit id, quod fit, potentia est idem, quod jit, actu est non ens.