Petri Esseiva Carminum libri IX. (Google eBook)

Front Cover
Typ. Catholica, 1894 - 318 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Popular passages

Page 321 - This book should be returned to the Library on or before the last date stamped below. A fine of five oents a day is inourred by retaining it beyond the specified t1me.
Page 213 - Eia age, clamabam, nunc adsis, Diva, canenti, Nunc mihi, si quando, Calliopea. fave. Ardua suscipio : stat Martia dicere bella, Fulmineasque acies magnanimumque ducem. Fac concussa sonent nostris in versibus arma, Increpet audaces buccina rauca viros.
Page 112 - Quos inter non mente minus quam corpore velox Cercopithecus adest : huic eia assurgite, matres : Humanae stirpis vobis ego trado parentem. Nempe aviae, si nescitis, per saecula nostrae Erravere iugis, illarum et more ferarum, Nunc pede, nunc cauda librabant corpora ramis Suspensae, celerique manu obvia poma legebant.
Page 186 - Cultus regis inter omnia luxuria notabatur : purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se 18 concurrerent, adornabant et zona aurea muliebriter cinctus" acinacem suspenderat, cui ex4 gemma vagina 19 erat.
Page 230 - O risu suavi, blanda mihi cara loquela. Huc ades, inque meo lude, puella, sinu. Fas tibi cum barba nostros vexare capillos, Fas ire in patrias ungue secante genas. Mi puerum dilecta cohors ; sed pectore in isto, Quamvis ipse negem, tu loca prima tenes.
Page 99 - Ducere aoum didicit, pro re decernere sumptus, Et quae praeterea nuruum provincia poscit ? Adde rudem sibi quod spernat tam docta maritum, Et partes nolet ferre ambitiosa secundas. Odi quae nimium sapiunt, leviusque videtur Scire nihil, quam nil non scire in virgine crimen. Quintilla's aanleg blijkt genoegzaam uit...
Page 47 - Ferri aerisque rigens stat monstrum immane metallo, Terra et Vulcano partum, nova forma Chimaerae Ferreis fulta rotis, cui perpetuo ordine centum Vincti a tergo haerent ingenti pondere currus. Carnibus haud pecudum nec bellua pascitur herba, Sed prunae ardentes infusus et amnis iniquam Explent ingluviem. Magno vix...
Page 94 - Imperia, et cives vexare impune tributis ; Nam quod tonderi graviter pecus ante ferebat. Dummodo verba dabis, tradet cum vellere pellem Sponte sua ; vel si audebit muttire, coerce Fustibus, et dominum grex te experiatur ineptus.
Page 47 - Tum quoque nigrantem fumum mixtasque favillas Evomere, et tardo primum discedere motu ; At citius citiusque fugit stimulo excita caeco. Agmen agens currum : fert impetus ipse ruentem, Emensumque atra spatium caligine signat. Cocyto credas Stygiisve paludibus anguem Kmissam, celeri tam magna volumina tractu Per campos sinuat, tarn stridula sibila ventis Crebrescunt scissis, tanto ferit astra tumultu.
Page 143 - Agmine quam leni Babylonius alluit amnis ', Sedimus in ripa matres teneraeque puellae, Dumque sacrae desiderio consumimur urbis, Dependet glauci ramo lyra muta salicti. Accedunt, quibus abductae temploque domoque Diverso, ludae neptes, famulamur in orbe.

Bibliographic information