Valeri Maximi Factorum et dictorum memorabilium libri novem, recens. et emendavit C. Kempfius (Google eBook)

Front Cover
1854
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 499 - Dareo enim uno iam et altero proelio virtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem.
Page 178 - Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur. quia proximus a Libero pātre intemperantiae gradus ad inconcessam uenerem esse consueuit.
Page 641 - Valerii subvenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum nova et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia revocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit.
Page 202 - Eadem civitas severitatis custos acerrima est, nullum aditum in scenam mimis dando, quorum argumenta majore ex parte stuprorum continent actus ; ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat.
Page 454 - Videbat enim se in eo atrio consedisse, in quo Imperiosi illius Torquati seueritate conspicua imago posita erat, prudentissimoque uiro succurrebat effigies maiorum suorum cum titulis suis idcirco in prima parte aedium poni soleré, ut eorum uirtutes posteri non solum lege- 10 rent seel etiam imitarentur.
Page 321 - Trallibus spectanti literae redditae essent, quibus scriptum erat, maximo senatus et populi consensu reditum illi in Urbem datum, non e theatro prius abiit, quam spectaculum ederetur ; non laetitiam suam proximi sedentibus ulla ex parte patefecit ; sed summum gaudium intra se continuit.
Page 253 - Bruti uiri 15. ц sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit, eoque uelut forte elapso se uulnerauit.
Page 205 - esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum deuouerant.
Page 154 - Longe indulgentius dii in poeta Simonide cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt. Is enim cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. Qui inde soluerant fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt, ipse laetatus est quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset.
Page 743 - ... adoptarent. quin etiam cum C. Caesar, Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso, populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi divinae Caesaris vires huic erubescendae procellae obstitissent, simile vulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat.

Bibliographic information