Rufi Festi Avieni Aratea (Google eBook)

Front Cover
In aedibus B.G. Teubneri, 1882 - Astronomy, Ancient - 83 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 13 - criminibus uia prompta pateret, inter confusos populorum libera coetus uersabare libens nullique obnoxia culpae corda inhibens medias casto res more tenebas. nullus telluri limes datus, indice nullo 300 culta secabantur neque iam discretio campum metiri in dominos monstrauerat, omnia rerum usurpantis erant promiscaque iura per agros; praestiterat cunctis communia cuncta uideri.
Page 70 - cum paruae defigunt spicula muscae et si nocturnis ardentibus undique testis concrescant fungi, si flammis emicet ignis 1720 effluus aut lucis substantia langueat ultro: 395 conuenit instantes praenoscere protinus imbres. denique cum patulum torrens Vulcanus ahenum scintillas flamma circumlabente relinquit; si notus humentis Libyco ciet aethere nubes
Page 2 - ordinis ut proprii fetus daret. iste calorem, quo digesta capax solidaret semina mundus, inseruit. rite hunc primum, medium adque secundum. uox secreta canit sibi, nam permixtus utrimque et fultus sese geminum latus unus et idem est, 20 auctor agendorum propriique patrator amoris et mundi uere factus pater.
Page 44 - tanto nox umida tempore semper tenditur, extulerit quantum se circulus undis. 1060 At si scire uelis, mora lucem quanta retentet et quanto nox atra sibi trahat otia lapsu: quae procul Oceano consurgunt, signa notato, horum semper enim comes est Titanius uni. horum prima oculis memor incunabula quaere,
Page 11 - Callisto rutilet stellis, quibus usque ferinam 255 prona sit effigiem! quo cardine torqueat axem, semper inocciduis attollens lampada flammis, Arctophylax siue, ut ueteres cecinere, Bootes, famosa Arcadici testans commenta tyranni. et licet instanti similis similisque minanti 234
Page 42 - equus eminet hicque comanti 1010 ceruice erigitur clarae dator Hippucrenae. tris omnis recte contentos tramite caeli distantisque pari spatio sibi transigit axis, omnibus et mediis ut circumfunditur idem. Desuper obliqua est alii uia quartus et iste 1015 stringitur artatus zonarum mole duarum, quas ab diuersa mundi regione locatas cire repercussi momentum diximus astri. hunc alius medium medius secat.
Page 41 - latet, crepuli succedens stagna profundi. Inter utrumque dehinc, quantus iacet ambitus illi zonarum, cani specie quae lactis in aethra cernitur, ingenti se tramite linea tendens 995 diuidit ima noti, discernit et alta aquilonis. hic luci modus et tenebris sub lege magistra pensatur: nox aequa diem subit aemula. Phoebus lumina substituit paribusque reuoluitur horis, uel cum summa aestas coquit agri uiscera hiantis
Page 43 - ambitus extremae, puncti uice terra locanda est. unde acies oculis cum tenditur, haec quoque puncti sedem habet. hoc signo procurrit missa per auras signiferi in summum. medio de tramite siquis dirigat obtutus agilis procul hosque locorum 1040 defessos longo spatio tener amputet aer: id, quod contenti uisus abscinditur, ultro, siqui in signiferi patulum circumferat orbem, sex olli partis magnae dabit ambitus
Page 18 - inpiger autem iunxit equos, pronus qui non procul in geminorum laeua iacet fusoque super se corpore tendit plurimus adque Helices caput inclinatur ab ore. ille quidem in spatium membra explicat, ut capra laeuo 415 fixa umero clare sustollitur, ipsius autem fine
Page 16 - labor anxius, omnia primis 360 obuia ceu uibrant obtutibus: unus ob ora, qua sunt prima ferae uestigia, praeminet ignis, altera, qua pedibus regio est clunalibus, ardet stella itidem genibusque dehinc se tertia promit aemula, qua rutilae flagrant

Bibliographic information