The Georgics of Virgil, with the text of Heyne, literally and rhythmically tr. by W. Sewell (Google eBook)

Front Cover
1846
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 15 - Caesar, invidet, atque hominum queritur curare triumphos, quippe ubi fas versum atque nefas : tot bella per orbem, 505 tam multae scelerum facies, non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis, et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Page 27 - Versibus incomptis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Page 62 - Eurydicenque suam iam luce sub ipsa, 490 immemor, heu ! victusque animi, respexit. ibi omnis effusus labor, atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor?
Page 50 - Intima more suo sese in cunabula condent. Sin autem ad pugnam exierint nam saepe duobus Regibus incessit magno discordia motu, Continuoque animos vulgi et trepidantia bello Corda licet longe praesciscere ; namque morantes 70 Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
Page 29 - Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Page 62 - Strymonis undam flevisse et gelidis haec evolvisse sub antris, mulcentem tigres et agentem carmine quercus: 510 qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit : at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat, et maestis late loca questibus implet.
Page 33 - Optima torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent ; Tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, Pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures.
Page 53 - Grandaevis oppida curae et munire favos et daedala fingere tecta, at fessae multa referunt se nocte minores 180 crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
Page 61 - At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se millia condunt, vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita...
Page 29 - Lapithis cratere minantem. 0 fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas ! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum iustissima tellus.

Bibliographic information