Œuvres complètes, Volume 30 (Google eBook)

Front Cover
1830
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 12 - Latinis etiam litteris con8 tineri; eoque me minus instituti mei paenitet quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod ilia quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent: quo in genere tantum profecisse videmur ut a Graecis ne verborum quidem copia vincere9 mur.
Page 170 - Natura est igitur, quae contineat mundum omnem eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque ratione : omnem enim naturam necesse est, quae non solitaria sit neque simplex, sed cum alio iuncta atque conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis, unde oriantur rerum appetitus.
Page 234 - Hoc qui existimat fieri potuisse, non intelligo, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae literarum vel aureae, vel quales libet,* aliquo conjiciantur, posse ex his in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici ; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna.
Page 296 - Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque- hominum domus aut urbs utrorumque.
Page 14 - Omnes autem eius partes atque omnia membra tum facillime noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur. Est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae colligataeque videantur.
Page 60 - Roges me quid aut quale sit deus, auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, ' Quia quanto diutius considero,' inquit, ' tanto mihi res videtur obscurior.
Page 236 - Quodsi mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur urbem non potest? quae sunt minus operosa et multo quidem faciliora.
Page 198 - Ipsius vero mundi, qui omnia complexu suo 5» coercet et continet, natura non artificiosa solum, sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum opportunitatumque omnium.
Page 202 - Marcello renovatum, quod non multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maximo dedicatum. Quid Opis? Quid Salutis? Quid Concordiae, Libertatis, Victoriae? Quarum omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine Deo regi non posset, ipsa res Deorum nomen obtiimit.
Page 238 - Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi ; neque admirantur, neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident : proinde quasi novitas nos magis , quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.

Bibliographic information