Caesar's commentaries [De bello Gallico] books i. to iii., with notes by G. Long

Front Cover
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 2 - Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Page 5 - ... de finibus suis cum omnibus copiis exirent : perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri., Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur : una ex parte flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit ; altera ex parte monte Jura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.
Page 8 - Quum civitas ob eam rem incitata armis jus suum exsequi conaretur, multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est ; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit. 5. Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant.

Bibliographic information