Institution oratioire de Quintilien, Volume 5

Front Cover
C. L. F. Panckoucke, 1832 - Oratory
 

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 38 - namque is et in sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophoclis videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi; et sententiis densus, et in iis, quae a sapientibus tradita sunt, paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum, qui fiierunt in foro diserti, comparandus; in
Page 100 - et praeterlabentia flumina, et inspirantes ramis arborum aurae, volucrumque cantus, et ipsa late circumspiciendi libertas, ad se trahunt ; ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem, quam intendere. Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox, et ex quo nihil prospici posset, recondebat, ne aliud agere mentem cogèrent oculi.
Page 102 - genus. Sed silentium et secessus, et undique liber animus^. ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere ; ideoque non statim, si quid obstrepet, abjiciendi codices erunt, et deplorandus dies; verum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia, quae impedient, vincat intentio : quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum,
Page 18 - Historia quoque alere orationem quodam uberi jucundoque succo potest ; verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque ejus virtutes oratori esse vitandas : est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum ; et scribitur ad narrandum, non ad probandum; totumque opus non ad actum rei,
Page 14 - recte requirentur; ut contra Ciceronis orationes, Tuberonis in Ligarium, et Hortensii pro Verre : quin etiam, easdem causas ut quisque egerit, utile erit scire : nam de domo Ciceronis dixit Calidius ; et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornélius Celsus falso existimat. Et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo,
Page 96 - rustici diu quœrunt, unde incipiant; quo pudendum est magis , si difficultatem facit doctrina : non ergo semper putemus optimum esse, quod latet; immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non invenimus. Diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt, et sequentes calorem atque impetum, ex tempore scribunt;
Page 88 - Scribendum ergo quam diligentissime, et quam plurimum : nam ut terra altius effossa generandis alendisque seminibus fecundior fit; sic profectus non a summo petitus, studiorum fructus et fundit uberius, et fidelius continet : nam, sine hac quidem conscientia, ipsa illa ex tempore dicendi facilitas inanem modo loquacitatem dabit, et verba in labris nascentia.
Page 134 - vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus, flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident, quam priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea, quse emiserint, ultro venire in manus credas, et qua jubentur decurrere.
Page 18 - et ad victoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse, qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur; non qualis auri argentique, imbellis, et potius habenti periculosus. Historia quoque alere orationem quodam uberi jucundoque succo potest ; verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus
Page 96 - est, sed etiam ratio; si non resupini, spectantesque tectum, et cogitationem murmure agitantes, exspectaverimus, quid obveniat, sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui judicis animus, intuiti, humano quodam modo ad scribendum accesserimus : sic nobis et initia, et quod sequitur,

Bibliographic information