Odes: Specimen of an Attempt to Give a Closer English Verse Translation, Book 1 (Google eBook)

Front Cover
1879 - 95 pages
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 12 - Hadriae maior, tollere seu ponere vult freta. quem mortis timuit gradum, qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et infamis scopulos Acroceraunia? nequiquam deus abscidit prudens Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit.
Page 26 - Vides, ut alta stet nive candidum Soracte, nee iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto. dissolve frigus ligna super foco large reponens, atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.
Page 20 - Carmine perpetuo celebrare et Undique decerptam fronti praeponere olivam. Plurimus in Junonis honorem Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas. Me nec tam patiens Lacedaemon Nec tam Larissae percussit campus opimae, Quam domus Albuneae resonantis Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda Mobilibus pomaria rivis.
Page 38 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Page 90 - NUNC est bibendum, nunc pede libero Pulsanda tellus, nunc Saliaribus Ornare pulvinar deorum Tempus erat dapibus, sodales.
Page 16 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Page 36 - Rixae, sive puer furens Impressit memorem dente labris notam. Non, si me satis audias, Speres perpetuum dulcia barbare Laedentem oscula, quae Venus i5 Quinta parte sui nectaris imbuit. Felices ter et amplius Quos irrupta tenet copula, nec malis Divulsus querimoniis Suprema citius solvet amor die.
Page 6 - Saeculum Pyrrhae, nova monstra questae ; Omne cum Proteus pecus egit altos Visere montes, Piscium et summa genus haesit ulmo, Nota quae sedes fuerat columbis ; Et superjecto pavidae natarunt Aequore damae.
Page 38 - Quamvis Pontica pinus, Silvae filia nobilis, Jactes et genus et nomen inutile ; Nil pictis timidus navita puppibus Fidit. Tu, nisi ventis Debes ludibrium, cave.
Page 28 - Mercuri, facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni lovis et deorum 5 nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum quicquid placuit iocoso condere furto.

Bibliographic information