Wörterbuch der lateinischen Sprache, Volume 3 (Google eBook)

Front Cover
1845
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 76 - Denique ut in fabrica , si prava est regula prima , Normaque si fallax rectis regionibus exit , Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum ; Omnia mendose fieri atque obstipa necessum est , Prava , cubantia , prona , supina atque absona tecta ; Jam rucre ut quaedam videantur velle, ruantque, Prodita judiciis fallacibus omnia primis. Sic igitur ratio tibi rerum prava necesse est Falsaque sit, falsis quaecunque ab sensibus orta est.
Page 94 - Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent...
Page 345 - Item municipes erant qui ex aliis civitatibus Romam venissent, quibus non licebat magistratum capere. sed tantum muneris partem ; ut fuerunt Cumani Acerrani Attllani, qui et cives Romani erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant.
Page 193 - In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia ' sint mancipari non possunt ; adeo quidem ut eum qui mancipio accipit adprehendere id ipsum quod ei mancipio datur necesse sit; (unde etiam mancipatio dicitur quia manu res capitur) : * praedia uero absentia
Page 314 - Indi simias candentes toto corpore venantur), asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi.
Page 442 - Aequam memento rebus in arduis servare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia, moriture Delli, seu maestus omni tempore vixeris, 5 seu te in remoto gramine per dies festos reclinatum bearis interiore nota Falerni.
Page 326 - Domitius voce atque vultu atrociore " Nulla," inquit, " prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos philosophi mera estis, ut M. Cato ait, ' mortualia ' ; glosaria namque conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque...
Page 438 - Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est?
Page 318 - Monamentum est quod et mortui causa aedificatum est et quicquid ob memoriam alicuius factum est, ut fana, porticus, scripta et carmina.
Page 443 - ... nothum, qui non sit legitimus, Graeci vocant, Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus, ideoque utimur peregrino; sed ad propositum.

Bibliographic information