Die Gedichte des Catullus, herausg. und erklärt von A. Riese (Google eBook)

Front Cover
1884
0 Reviews
  

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Popular passages

Page 167 - Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina, quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
Page 64 - Sirmio, insularumque Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis, Marique vasto, fert uterque Neptunus ! Quam te libenter, quamque laetus, inviso ! Vix mi ipse credens, Thyniam atque Bithynos Liquisse campos, et videre te in tuto.
Page 99 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Page 10 - ... qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis.
Page 250 - ... quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. non iam illud quaero, contra me ut diligat ilia, aut, quod non potis est, esse pudica velit: ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
Page 33 - Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine Candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis.
Page 12 - Comata silva : nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultima ex origine...
Page 29 - Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta. cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens...
Page 244 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Page 165 - Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, 65 non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant...

Bibliographic information