definitur : Ens per se subsistens, et tamen privari potest sua actuali subsistentia, ut constatinmysterio Incarnationis.

Inst. 3. * Accidens individuatur ex subjecto : si ergo accidentia eucharistica sunt sine subjecto, non sunt individua, sed universalia.

Resp. Dist. ant. Accidens individuatur, semper ex subjecto cui inhaeret, nego ; saltem cui inhaeserit, conc. ant.: Itaque, ait D. Tbomas ', accidentia (eueharistica) acquisierunt esse individuum in substantia panis et vini, quce conversa in corpus et sanguinem Christi, remanent, virtute divina, accidentia in illo esse individuato quod prius habebant. *

Objicies contra secundam partem : Damnata est bmc propos. WicleS : Accidentia panis non manent sine subjecto in hoc Sacramento ; ergo.

Resp. Dist. proposit. Wiclefi : Accideutia non manent sine subjecto substantiali et mediato, conc. damnationem; accidentali, nego damnationem ; ideo enim Wiclephus fuit damnatus, quia volebat esse iu Sacramento subjectum substautiale et mediatum.

Qusres 2. Quandonavi Corpus Christi desinat esse sub speciebus?

Resp. Desinit quando accidentia necessaria ad conservaudam substautiam panis et vini, corrupta sunt.

Corollarium.

* Ex dictis sequitur Christum in Eucharistia adorandum esse cultu latrioe; quod definitum est a C. Trid.2 bis verbis: Si quis dixerit in sancto Eucharistim sacramento Christum Unigenitum Dei Filium non esse cultu latrice, etiam externo, adorandtim, alquc ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum, neque in processionibus, secundum laudabilem et universalem Ecclesic e sanctm ritum et consuetudinem, solemniter circum. gestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras, anathema sit.

i S q. 77, a. I. — I Scss. 18, can. 0.

[graphic]

Etenim illum eumdem Deum, inquiuntTridentiniPatres, praesentem in eo, Sacramento, adesse credimus, quem Patcr aeternus introducens in orbem terrarum dicit, et adorent eum omnes Angeli Dei, quem Magi praedicantes adoraverunt, quem deuique in Galilaea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur '; huic veritati consonat universa traditio: unde Theodoretus: Symbola mystica, inquit, et creduntur et adorantur 2; et S. Ambrosius explanans illa verba psalm. 98 : Adorate scabellum pedum ejus : Per scabellum, inquit, terra intelligatur, per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Jesu adorarunt 3. Et S. Augnstinus dicit: Nemo illam carnem manducat, nisi prius adoraverit.'

CAPUT II.

DE MINISTRO EUCHAUISTLE.

Nota. Alius est minister Eucharistiae conficiendae, alius Eucharistiae administrandae. De ipsis duplici articulo.

ARTICULUS I.

QUIS SIT MINISTER EUCHARISTI.E CONFICIEND.E?

Nota. Lulherus4 docuit omnes fideles virtute Baptismi potestatem habere consecrandi Eucharistiam, neminem tamen ea potestate uti debere, nisi ad hoc officium a commuuitate deputatus fuerit. Contra ipsum

CONCLUSIO.

Solus Sacerdos rite ordinatus valide Eucharistiam conficere potest. Est de fide, ex definitione Conc. Trid. his verbis5: Si quis dixerit, illis verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos, Sacerdotes ut ofjferrent Corpus et Sanguinem suum, anathema sit.

1 Scss. 13, cnp. 5. — » Dial. 2. — ' Lib. 5 dt Spii itu, cap. 11, n. "JS ct 73. * I.ib. de Capiiv. Dabylonica. » Scn. 12, can. 2.

Prob. 1. Illi soli potestatem habentEucharistiam conficiendi, quibus a Christo hcec potestas concessa est; atqui solis Sacerdotibus potestas Eucharistiam conficiendi a Christo concessa est. Ergo, etc.

Prob. min. Illis solis potestas conficiendi Eucharistiam est concessa, quibus Christus dixit: Hoc facite in meam commemorationem; atqui solis Sacerdotibus Christus dixit: Hoc facite, ut constat experpetua traditione Ecclesise, cujus testes sunt Tertullianus, Epiphanius, Justinus, in Apol. 2, Hieronymus, contraLucif., aliiquecommuniter. Propterea, si haec verba ad simplices Christianos spectarent, dicendum esset omnes laicos, ex prcecepto divino teneri consecrare, quod non admittunt haeretici.

Prob. 2. Ex Conc. Nicceno I ' dicente : Pervenit ad S. Synodum, quod in nonnullis locis Diaconi deut Presbyteris Eucharistiam, quodnec Canon, neqne consuetudo tradidit, ut qui o/ferendi potestatem non habent, iis qui offerunt, dent Corpus Christi. Ergo si Diaconi non habent potestatem Eucharistiam conficiendi, multo minus hanc habet quilibet Christiauus.

OBJEGTIO.NES.

Objiciesi. Hsec verba: Hoc facite in meam commemorationem, dicta sunt omnibus fidelibus in persona Apostolorum; ergo, etc.

Prob. ant. Hsec verba : Baptizantes eos, etc., dicta sunt omnibus fidelibus in persona Apostolorum; ergo a pari, etc.

REsr. Nego conseq. Disparitas desumitur ex voluntate Christi nobis per traditionem et praxim Ecclesise, cujus est verum sensum Scripturae exponere, intimata.

i Can. 13.

[graphic]

Inst. 1. Prselaudata verba dicta sunt omnibus, qui memoriam Passionis Christi tenentur recolere; atqui omnes fideles tenentur memoriam Passionis Christi recolere, ctc.

Resp. Disl. min. Laudata verba dicta sunt omnibus, qui tenentur memoriam Passionis Christi recolere, conficiendo Eucharistiam, conc.; sumendo, nego maj.; alias dicta essent non solum viris, sed etiam femiuis, quod est error Collyridianorum, teste Epiphanio, haeresi 49.

Inst. 2. Atqui omnes fideles tenentur memoriam Passionis Christi recolere conficiendo; ergo.

Prob. subsumpl. Omnes fideles sunt sacerdotes; ergo omnes tenentur memoriam Passionis Christi recolero conficiendo.

Prob. ant. Ex D. Petro, qui alloquens omnes fideles ait': Vos autem geuns electum, regale sacerdotium. Ergo omnes fideles sunt sacerdotes.

Resp. Dist. conseq. Sunt sacerdotes sacerdotio improprie sumpto, nempe pro spirituali potestate ofierendi Deo preces ac bona pietatis opera, quae sunt spirituales hostise, conc.; sunt sacerdotes sacerdotio proprie sumpto, nempe pro potestate consecrandi Eucharistiam, nego conseq. Seipsum exponit D. Petrus eodem capite, dicens : Ipsi tanquam lapides vivi supercedificamini domus spiritualis, Sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum.

Objigies 2. Conc. Arelatense 12 vetat ne Diaconi, quos cognovit multislocis ofierre, ampliushoc faciant. De Diaconis, inquit, quos cognovimus multis locis offerre, placuit minime fieri debere. Ergo Diaconi habent potestatem consecrandi Eucharistiam.

Resp. Nego conseg. Non enim Concilium loquitur de consecratione Eucharistise, sed de aliis fidelium oblationibus, quas Diaconi temere praesumebant benedicere et oflerre, prsesente Sacerdote, quod ipsis vetat Coucilium.

1 Epist. 1, c. 2. — 2 Can. 15.

"V

'

Inst. Conc. Ancyranum privat Diaconos, qui idolis immolaverant, potestate offerendi panem et vinum in altari; ergo banc habent potestatem, a qua ob crimen suspenduntur.

Resp. Dist. ant. Concilium privat flagitiosos Diaconos potestate offerendi, etc., id est consecrandi Eucharistiam, nego; id est porrigendi Sacerdoti panem et vinum, ut illa consecret, conc. ant.; erat enim illorum officium, a quo ob crimen illos suspendit Conc. Ancyranum.

QUiEREs: Utrum plures Sacerdotes eamdem hostiam consecrare possint?

Resp. affirm. Idque probat praxis Ecclesice, juxta quam recens ordinati simul cum Episcopo consecrant, modo formam eodem instanti absolvant; qui enim prius absolveret formam, solus consecraret.

ARTICULUS II.

QUIS SIT MINISTER EUCHARISTI.E MSPENSAND.E?

Nota. Duplex est dispensandae Eucharistiae minister, scilicet ordinarius, qui eam auctoritative dispensat, et extraordinarius, qui eam dispensat ex commissione Episcopi vel Presbyteri.

CONCLUSIO I.

Soli Sacerdotes mnt ordinarii ministri dispensandce Eucharistice.

Pkob. Illi soli suntministri ordinarii dispensandae Eucharistioe, ad quos solos pertinet eam confioere, nam, confectio ordinatur ad dispositionem,; atqui solis Sacerdotibus competit Encharistiam conficere. Ergo, etc.

Hiuc Conc. Trid. ait' : Semper in Ecclesia Dei mos fuit, ut Laici a Sacerdotibus communionem acciperent, Sacerdotes autem celebrantes seipsos communicarent : qui mos,

1 Sess. 23, c. ».

« PreviousContinue »