piam a Christiana humilitate enarrasset, simplex ille extempio, reque minime praevisa, tam scite et sapienter sese expedivit, ut, fere dixerim, codesti afflata sese edoctum ostenderet. Accipe sis = Monitus, che avendo detto che quella donna disse = Le digo a te ste cose perche ti xe degno ha da considerare che essendo un putto di pochi meriti pare questa una presunzione superba . . . Velim hic unusquisque Vestrum consideret, quidnam in iis angustiis tam apte adstructis respondisset, si pro eo puero reponere cogeretur. Quid? Puer, nulla mora interjecta = Mi poco considero ste cose, che so che su un niente ( sc. scio enim me nihil esse ) ma so ben che su sta , e su devoto de Maria tergine, e per l'avvenire molto più sarò divoto. Obmutuere judices: puer fuit licentiatus. Ne prudentissimus quidem inter asceticos tam ad rem respondere potuisset. Paucis: puer monuit judices, veram humilitatem in eo esse, ut quis minime recolat foveatque animo quae in sui laudem vertant. Rursus aptissimam rationem reddidit, cur Virgo Coelestis ea verba protulisset, nimirum, quod ea munera ac favorem suum non ex eo dimetiatur, quod aliquis plus minusve mentis sit comulatus, sed ex eo quod quis sinceram erga se pietatem ac studium profiteatur. Quae verba nobis etiam animum addunt, ac suavissime consolantur. In ea namque spe sumus, ut magna ac multa per Eam assequamur, non quod virtutibus ac mentis praeditos nosipsos judicemus, sed quod eam habeamus veluti Parentem amantissimam, ejusque innitamur praesidio, quod quidem absque nota superbiae licet unicuique palam profiteri.

8 Recte igitur asseruimus, solam pueri testationem satis esse,

utmoralemrevelationis certi tudinem habeamus. Licet enim unus fuerit testis, tamen iis adjunclis stipata res est, ut, si revelatio denegetur, absona multa et incredibilia admittenda sint.

9 Ast praeter intrinsecos veracitatis characteres, quos pueri

testimonium praesefert, apparitio Deiparae signo etiam miraculi et prophetiae confirmatur. Sic olim Ezechias revelationis Isaiae factae veracitatem similibus indiciisagnovit = Hoc autem tibi erit sìgnum a Domino, quiafaciet Dominus ver bum hoc quod locutus est. Ecce ego reverti ladani umbram linearum, per quas descendant in horologio Àchaz in sole retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat (1). Sic Verbi incarnationem Grati) Isai. 38, 8.

[ocr errors]

briel ex eo ostendit, quod Elisabeth anus concepisset, atque idipsum futurum demonstravit ex eo, quod mutus ilicet Zacharias evaserit. Sic Christus Dominus potestatis quam habebat peccata dimittendi signum dedit, quod paraliticum extemplo sanavit. Atqui nemo est, qui rerum seriem accurate expendens non videat, aperitionem oculorum (quae non unius adolescenti*, sed plurìum virorum testimonio probata est) cum apparitionis miraculo arctissime conjungi. Etenim plebani fratris filius a puero quaesivit, ubi nam Mulierem vidisset, scilicet ut rei certior fieret: puer locum ostendit, piae mulieres sequutae sunt. Agebatur de probanda narra ti onis veracitate. Forsitan illi putabant adhuc Mulierem adesse. Ast Ea, quae puero tantum seipsam ostendere voluerat, piae cupiditati inquirentium ita satisfecit, ut prodigium per Imaginem ostentaret = Havendomi ricercato il S. D. nipote del sig. Piovano che li mostrassi dove ho veduto quella donna, gl'insegnai il luogo, e all' hora molte Donne s'inginocchiarono, e fra queste due Donne, che non so cosa le habbi nome, ma sono Donne delli Zenari (uti videtur ex familia Plebani, cui nomen erat Paolo Zennaró) si approssimarono alla chiesiola, et osservando per il buco della serratura dove si mette la chiave dissero, che vedevavo la Madonna ad aver za gli occhi et a far miracoli (1). Quod dein patentibus portis plures miraculum viderint, quod alia prodigia in sanationibus pa.* trata sint, satis ex actis constat.

10 Denique omnem dubitationem aufert vaticinium, quod puer nonnisi ex cadesti revelatione adjicere potuerat. Hostes devicti sunt. Istud praesidio caelestis matris merito accensetur, prout, auctore Clemente XI, ipse Fidei Vindex doctissimus perbelle dooet. Ergo si in eo mendax puer non fuit, immo si fatidicus extitit, reapse ex superna revelatione fuerat edoctus.

li Hisce probe demonstratis, nihil nos moratur prosopographia Mulieris, quam puer ìndicavit, Displicet Adnotatori acutissimo, quod aetate gravis Mulier apparuerit. Sed enim cum aetate provecta e vivis excesserit, mirumnonest, si Redemptoris mater ea specie apparuerit. At erat bassa di statura. Licet Praetor Clodiensis id dicat, notandum est puerum tantummodo dixisse, eam similem fuisse sui praeceptoris matri, ex quo forte praetor, qui terminum comparationis noverat, ita visam Dominano, descripsit. Verumtamen puer adjicit = La madre del mio maestro è di sta

(1) Summ. add. pag. 49.

[graphic]
[graphic]

tura un poco più bassa, - Ergo non acleo pusilla mulier erat. Jamvero foeminae omnes venustiores, et aequis proportionibus efformatae procera non assolent statura eminere. Urbinas Raphael (qui venustatis typum prae omnibus mente defixum habuit) in tabula nuptiarum Deiparae cum Josepho, quae Mediolani prostat, humiliorem potius, quam proceram Virginem stantem depinxit. Multo magi» cum gravis annis esset adeo erectum corpus humilis Virgo gestare non debuit.

12 Sed enim displicet in ore rubor = colla faccia rossa = Prae

toris Clodiensis laconismus ex plenion pueri narratione corrigendus est. Apparuit mulier candore simul et rubore suffusa = // suo volto era rosso verso gli occhi e il fronte, ma le ganazze eran bianche (1). Et hoc est pulchritudinis signum. De Christo Domino cecinit Salomon = Dilectus meus candidus et rubicundus. = Sic poetae in pulcherrimis mulieribus, quas deperibant, admirabantur = Candida purpureis lilia mixta rosis. = Stellis ornatam vestem gestabat. Hoc Virginem non decet? Imo maxime. Stellis ornatam Joannes eam vidit (Apocal. XII, 1.).

13 Ast, = eam sane midierem numquam Deimatrem, sed aliquam

potius foeminam existimares piacularibus flammis addictam. t=
Oh bonum ac suave! In omnium conceptu stellata vestis
mulierem beatam in codesti gloria significata Quare Italus
Virgilius, ut animam pingeret, quae cum innocentia ba-
ptismatis e vita migraverat cecinit

Ed ecco in sogno di stellata veste
Cinta le appar la sospirata amica (2).

Nunquam suspicatus est magnum illud ingenium lectores suos credituros iis vestibus animam describi piacularibus flammis addictam. Nec Virginis imaginem dedecet amplum illud et candidum velamen, quod e vertice ad humeros cadebat. Michael Angelus Bonarroti, qui circa decus estheticum aliquid certe intellexit, eo ornatu praeditam Virginem sculpsit, dum simulacrum depositìonis perinsigne efformarct, quod in aede Vaticana admiramur. 14 Constituto igitur quod coelestis mulieris imago puero apparuerit, ea alia esse non potuit, quam Deiparae, quippe alia nulla ex caelicolis filium compellare illuni potuisset = Vien qua fio (3). = Si filium vocabat, matrem se proti) Summ. add. pag. 46.

(2) Tasso Gerusal. lib. canto 19.

(3) Summ. add. pag. 46.

fìtebatur. Cum de matre naturali pueri id nequeat explicari, superest ut Mariam, quae communis omnium parens est, intelligamus. Argumentum, quod Fidei Vindex acutissimus ex verbis a Muliere prolatis desumit, nullius pretii est. Conjicit namque Vir lectissimus animam purgatorium ignem perpessam eam iuisse, quod jusserit puerum = dire al Pievano che faccia celebrar delle messe per le anime del Purgatorio = perinde atque indignum codesti omnium Matre censeat, quod animarum purgantium curam gerat. At charitatis opus est eximium pro defunctis exorare. Cur non potuitCoelestis Parens omnium amantissima oppidanos hortari, ut in hanc salubrem cogitationem incumberent? Adnout. 15 Si in re gravissima lusibus locus daretur, lepidissime sermocinari possemus cum Adnotatore Amplissimo, qui sese Deiparae Virgini elegantiae magistrum constituit. Sidera micantia in veste voluisset. Non placet quod vivo tantum rubore niterent. At laticlavum et angusticlavum (quae solemnissimae vestes in orbe Romano, dum Virgo viveret habebantur) non aureis punctis, sed purpureis tantum stigmatibus erant insignia. Quod puer male judicasset, non arbitor. Certe nos apta ratiocinatione ostendimus, independenter a quolibet pueri judicio, Mariam dumtaxat, non aliam Natali nostro apparuisse; quae res eo magis retinenda est, quod victoriam de Thracibus Mariae intercessioni referendam esse Clemens XI. censuerit. 16 De hallucinatione pueri gratuita omnino est assertio; juratus enim et sui compos testatus fuit tribus organis sensoriis, visu , auditu, et tactu mulieris praesentiam persensisse (Summ. add.pag. 46.). Joannes ut hominibus suaderet veritatem eorum , quae de Christo Domino enarrabat, inquiebat = Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nóstrae contrectaverunt . . . et testamur et annuntiamus vobìs (1). His plane verbis omnem tialldcinationis suspicionem a se removere Vir sanctissimus arbitrabatur: cur idem argumentum pro adolescente nostro valere non debet? — Quae in hac §. 4. Adn. adjiciuntur, potius ad sciendi desiderium pertinent, quam ad veram objectionem adstruendam. Scire cupit Adnotator diligentissimus, num alias postea Mulierem viderit adolescens? Ut huic desiderio tam aequo satis fiat, ipsam pueri testationem dabimus, ex qua dignoscet V. Ampi, puerum amplius mulierem non vidisse.

(1) 1. Joann. 1,1,1.

17 Promissionem sub conditione ladani fuisse puero scitissime XdnoU(

animadvertit Fidei Vindex Egregius, verum, ait, deficiente §■ s.
conditione commini haud oportuisse. Primo reponere pos-
semus liberalissimum Deum saepe dona largiri , etsi nos
ea non impleamus, quae nobis facienda sunt. Certe He-
braeis terrestria bona spopondit Deus, si legem servassent;
aliquando tamen etiam immerentibus bona permulta et
victorias in hostes largiebatur. Praeterea in re qua de
agimus conditio minime defecit: constat enim piorum cura,
et pueri ipsius statim effectum esse, ut eleemosynae col-
ligerenlur, quae parocho delatae sunt. Certe colicela est
stipes = per far dire delle Messe per le anime del purga-
torio = scilicet = lire diecisette e mezza e le portò a me per
tale effetto (uti parochus ipse fatetur-Summ add. pag. 43.)
Concini t puer = tutti li soldi che havemo catta li portassimo
al sig. Piovan (1. cit. pag. 49.). Parochus ergo cleemosy-
nas recepit, quae ideo dabantur, ut sacra fieri curaret pro
animabus igne purgatorio detentis. Ergo, ni fraudatorem
existimemus, sacra fecit vel fieri curavit, quae res postridie
tantum effici potuit.

18 Quo loco temperare non possumus , quin cxquisitissimae Adnotat.

Adnotatoris Egregii eruditioni grates persolvamus, qui s'6'
diem Hungaricae victoriae diligentissime inquisivit. Licet
enim tradatur a quibusdam die IV. Augusti praelium
contigisse (forsitan quod ea die commissum fuit, dieque
insequente absolutum), eamque sententiam sequuti simus
in Informatione concinnanda, tamen commodissime et op-
portunissime illud accidit, quod ex sententia Amplissimi
Viri, dies relatae victoriae Nonis Augustis constituenda
sit, una nempe die post eam, quam diximus. Quare si
nonis Augustis conditio est impleta, quam promissioni
suae Deipara adjecit, pulcherrime contigit, ut ea ipsa die
Victoria referretur.

19 Nec est quod oggeras, eo tempore alias etiam in orbe catho

lico fuisse preces effusas. Quid mirum ? plurimorum, imo
omnium vota precesque una die Deus clementissimus exaudiit.

20 Haec cum ita sint, nemo non videt quam rationabilis et

aequa fuerit Clodiensis Antistitis sententia, cujus verba ne-
dum non contemnenda, sed summo in pretio habenda
esse in re qua de agitur existimamus. Juris ecclesiastici
praesumptiones omnes urgent, ea quae pro munere suo
decernit episcopus rite recteque ab eo fuisse judicata. Acer-
rimus Fidei Vindex eam sententiam carpit ex iis rationi-
bus tantum, quas antea protulit, easque, ni fallimur, sa-
tis diluisse arbitramur.

Adnotat.
S. 7.

« PreviousContinue »