Page images
PDF
EPUB

nomen præfert, multis post initium commutatis et aliunde corrasis? Eam porro Savilius putat se legisse admixtam alteri concioni, nec assignat locum: Fronto autem Ducæus inter spuria ablegavit. lis permoti, quia nobis suspicio est eam a librariis vel temeratam fuisse, vel ex locis alicunde excerptis adornatam, cum nondum quid circa illam actum sit satis intelligamus, in sequentem tomum reservandam censui. mus, extra proprium scilicet locum, ne posteaquam illam edidissemus, ex assidua tractatione aliquid importaretur novi. Profecto quantum fucum fecerint temerarii illi aut bibliopolæ, aut Græculi scriptores, vix quispiam credat nisi expertus: homilia, verbi causa, in Annuntiationem, quæ in secundo tomo inter spuria locum habet, cujusque initium est Rursus lætitir felix nuntius, in non paucis codicibus Chrysostomi nomen præfert; in aliis Gregorio Neocæsariensi adscribitur, atque ideo inter Gregorii Neocæsariensis opera edita fuit. Eadem vero, ut nuper comperinius, in codice 106 bibliotheca Coislinianæ, in indice scilicet ad frontem libri posito, Macarii Philadelphiensis esse dicitur. Jam tribus adscriptam auctoribus unam invenimus homiliam, forteque in dies quartus quintusve ejusdem auctor emerget. Ut igitur tuto in hac tanta supellectili omnia disponantur, nonnisi post accuratam perquisitionem hac nova et recens eruta in publicum efferimus: eoque consilio paucas homilias anecdotas in duobus prioribus tomis damus; ut ex quotidiano usu quid de aliis censendum sit cautius statuatur. Carteras in sequentibus tomis, et quidem congruenti, quantum fas erit, ordine locabimus. Sunt porro illæ magno numero, variique argumenti. Cæterum inter illas homilias e tenebris nunc primum educlas principem obtinent locum unus et triginta sermones in Psalmos, qui in ejusdem commentariis hactenus desiderabantur, exque Anglicanis codicibus eruti sunt. Horum apographi partem nobis transmisit vir illustrissimus D. Joannes Potterus, Episcopus Oxoniensis, non minus eruditione, quam humanitate conspicuus, qui multis insignibusque operibus rem literariam exornavit; cætera brevi transmissurus, ut sperare jubet. Hæc sane tanta commentariis in Psalmos accessio magnam rei Ecclesiastica literariæque studiosis lætitiam pariat oportet.

§ VI. De ingenti operum numero, quæ Chrysostomi namen ementiuntur.

In illa vero tanta anecdotorum sylva, spuria bene multa reperiuntur. Nam innumeri pene Græculi, non ingenio minus, quam a ite dispares, cum nec fama celebrarentur nec suapte opera nomen sibi parere posse confiderent, mutuato Chrysostomi nomine, aliquam sperabant scriptis suis adjici dignitatem; hinc accidit ut plerumque imperitorum hominum nugis male auctus sit tam peritus artifex. Non hæc una fuit tam immanis accessionis causa: siquidem bibliopolæ veteres, ut libros pluris venderent, præmisso ementitoque Chrysostomi nomine, emptores hac arte alliciebant. Ex illis vero spuriis ea solum publicare animus est, quæ alicujus sunt momenti: cætera autem inepta

atque futilia, utpote digna tenebris, intacta manebunt. Ex iis vero spuriis, quæ Savilius et Fronto Ducaus jam publici juris fecerant, nullum prætermittendum duximus, ne quid in editione nostra desiderari videretur: tametsi inter illa, plurima certe sunt luce indigna, quæ nemo sanus sine stomacho legere possit. Nec venit in mentem cur Savilius, qui multa ejusmodi futilia opuscula, quorum catalogum ipse texuit, se consulto missa fecisse profitetur, tot alias hujusmodi merces nobis obtulerit, quas sane æternis dignas esse tenebris nemo non fateatur. Id haud dubie accidit, quia in tanta operum sylva, in tanto orationum decursu, non par semper est animus neque idem mentis judiciique situs. Neque satis habuimus spuria a germanis segregavisse; ad majorem quippe distinctionem illa ad finem cujusque voluminis ablegavimus ae minutiore charactere edi curavimus, babita quantum licuit argumenti ratione: non enim semper ea quæ una serie ponenda videbantur eodem in tomo locare potuimus, ne nimia foret voluminis moles. Dubia vero opera, quæ non parvo sunt numero, ad calcem genuinorum eadem characteris forma posuimus, præmissis admonitionibus et allatis dubitandi causis.

§ VII. De variis lectionibus atque notis, deque monitis, quæ ad singula opera præmisimus.

Varias lectiones ex manuscriptis erutas in ima pa gina posuimus eas solum, quæ alicujus momenti esse videbantur: nam, si omnes sine delectu edidissemus, in nimiam molem nullo operæ pretio crevisset opus, quod jam quemvis scriptorem Græcum mole superat. Notas ponimus breves, ubi necesse ducimus esse: si qua vero majorem requirunt disquisitionem, ea ad trutinam examinantur in monitis, quæ in fronte cujusque libri vel homiliæ præmittuntur: re tamen sic temperata, ut cum plures ejusdem argumenti continua serie ponuntur orationes, unum pro iis omnibus et singulis monitum in fronte prioris locetur. Quo quidem monita lectori, ut spero, nec ingrata nec inutilia futura sunt. Multum enim juvat ad intelligentiam homiliæ vel oratio: is, si qua occasione, quo tempore, a quibus inductus orator ca de re concionem habuerit, lector edidicerit: et si quæ legentem morari poterant, antequam lectio adeatur, explicentur. Illud vero commodi in prius editis prorsus desiderabatur. In hisce monitis non infrequenter a Tillemontii sententia dellectimus; licet enim ejus ad historiam Ecclesiasticam illustrandam concinnatum opus magni faciamus, non pauca tamen sunt, in quibus eum a vero aberrasse putamus. Certe accuratione ille ac diligentia nemini concedit: omnia in medium affert, singula discutit, nihil omittit eorum, quæ ad rem de qua agitur explorandam conferunt; a. præjudicata opinione mirum quantum sit alienus. In judicio tamen ferendo non semper pari felicitate procedit; sed tunc etiam ob diligentiam utilis vel iis qui adversam tuentur opinionem. Ad hæc vero qua de Joanne Chrysostomo ille scripserat, diu post ejus obftum sunt in lucem emissa; nec potuit ea, quæ minus accurate posita erant, posterioribus curis sarcire

Varias lectiones et notas Henrici Savilii et Frontonis Ducæi non integras damus: nam ex Savilianis notis multæ Græca respiciunt restauranda, quæ cum ad fidem manuscriptorum jam a nobis emendata fuerint, quorsum illæ notæ, nisi ut jam actum agendum esse moneant? Notæ vero Frontonianæ illæ, quæ de corrigenda interpretatione Latina veteri agebant (sunt autem exdem ipsæ numero multæ), jam prorsus inutiles essent, quando ea vél emendata fuit, vel rejecta novæ interpretationi locum dedit. Alias item Frontonis Ducai notas, in quibus varia Chrysostomi loca ad idem argumentum spectantia congerit, exempli causa, cum de jejunio, de matrimonio, de humilitate agitur: iļļas, inquam, notas pariter prætermisimus: quantacumque enim hujusmodi simul ponantur, id numquam tanta accuratione præstabitur, quanta in Indice generali, ubi omnia omnino loca ad idem argumentum pertinentia sub uno conspectu locabuntur. Brevitatis igitur causa notas Savilii et Frontonis delegiinus, et ad calcem cujusque tomi posuimus eas soJum, quæ videbantur ad rem explicandam opportu

[ocr errors][merged small][merged small]

Circa interpretationem operum S. Joannis Chrysostomi diu hærebam, et inter diversa amicorum Consilia animi pendebam; volebant alii novam onnium interpretationem a me adornari; alii ex pristipis paucas conservari, corrigique tamen, sicubi emendatione opus haberent. Hæc vero fuit semper omni exceptione majorum amicorumque virorum sententia, Caroli Cangii, Emericique Bigotii, quibuscum senibus juvenis olim versabar, ut ne semotis laudatorum interpretum versionibus meas substituerem; id ipsum præcipuc per literas monebat Joannes Cotelerius, autequam Græcorum Patrum editionibus manuni admoverem. Neque vero sine aliqua temeritatis nota ine aggressurum dicebant, ut laudatissimas illas interpretationes meis postponerem. Itaque non ut convertendi laborem subterfugerem (non enim multo minus laboris inest in emendandis de verbo ad verbum aliorum interpretationibus, quam in novis concinnandis), sed ut tantis viris morem gererem, in hoc demum proposito substiti: ut omnes prorsus Frontonis Ducæi interpretationes servarem, nisi cum, variantibus codicibus, mutanda lectio est, et interpretatio quoque mutetur oportet; vel cum alia commodior et Græcis congruentior vox aut periodus etiam Latina sese offert; quod infrequenter evenit: nam, ut jam diximus, inter optimos interpretes jure Fronto numeratur. Erasmi quoque et Jacobi Billii versiones pari modo retinendas censui. Aliorum autem interpretationes aut variis in locis emendatas retinuimus, cum satis accurate Chrysostomum orantem referunt, vel prorcus rejecimus et novas edidimus, quando illæ veteres

non poterant medica manu ad bonam conditionem revocari. Alias item paraphrastice adornatas, quae longo verborum inutilium circuitu fastidium pariunt, prorsus ablegavimus, novasque paravimus. Hujusmodi sunt Godefridi Tilmanni et aliorum quorumdam interpretationes, quæ redundanti illa dictionum copia Chrysostomum, qui inopia dicendi numquam laboravit, verbosiorem quam par sit referunt. Illas omnes variorum interpretationes, e regione Græcorum editas, utcumque emendaverat Fronto Ducæus: quas cum sic etiam emendatas non omnino probaret, secundis curis iterum corrigere in annotationibus suis est aggressus. Verum, uti jam diximus, earum quædam ita concinnatæ sunt, ut vix ac ne vix quidem possint corrigi. Nonnullæ vero, quales sunt Erasmi, Jacobi Billii, Germani Brixii, Sigismundi Gelenii et aliorum non infeliciter adornatæ, corrigi possunt, ut nos libere fecimus, ubi necesse visum est. Libros tamen de Sacerdotio, licet a Germano Brixio Latine conversi essent, nova interpretatione donandos consuimus, quia nimirum ille paraphrasin ibi fere semper affectavit, quod genus interpretandi viris emunLe naris admodum displicet. Ea porro semper fuit instituti nostri ratio, ut interpretando mediam cen viam teneremus inter paraphrasticam, et strigosam illam aliam, quæ Græca pedetentim et nimio scrupulo

consectatur.

[ocr errors]

De ordine multarum inter sę komiliarum jam restituto.

Aliud in hac editione præstitimus non minus ne cessarium, nec minus ad Chrysostomum illustrandum opportunum. Cum nempe Savilius et Fronto Ducæus ubique terrarum perquisita S. doctoris opera confertim acciperent, non satis advertere potuerunt qua scrie et ordine multæ homiliæ locanda essent; sed illas ut fors ferebat locabant, ab iis, quæ una serie poni debuerant, longo spatio disjunctas. Ea de re vero illi aliquando in notis monuerunt, ubi mutatum operum situm animadverterant; sæpius autem illum præposterum ordinem nullatenus senserunt. Illam vero propriami scriem non ex argumento tantum assequi possumus, sed etiam frequenter ex Chrysostomi proœmiis ubi prioris homiliae hypothesi se adhuc in posteriore hærere testificatur, vel etiam cum multas enumerat certo ordine eadem de re habitas. Nam solet ille argumentum idem in multis homiliis pertractare; ita ut quæ dicuntur in aliqua concione, cum sequente cohæreant, et sic cum plerisque posterioribus quasi catenam efficiant. Hæc homiliarum perturbatio apud Savilium, sed sæpius apud Frontonem Ducæum observatur. Homilia verbi gratia de Incomprehensibili et contra Anomoeos, priores quidem una et nativa serie ponuntur, sed posteriores distractæ sunt et procul positie in utroque edito. Quid autem hinc detrimenti emergat hoc exemplo comperies. Halesius in Notis Savilianis cum legisset Homiliam de Lazaro quatriduano et de Christi precibus, que inter illas contra Anomocos homilias jom

nona numeratur, illam Chrysostomo abjudicavit : qui si mox legisset illam, quæ jam huic cohæret, estque Sumero decima, a tali haud dubie judicio abstinuisset. In hac quippe posteriore, quæ nulli fuit umquam suspicioni obnoxia, eadem sæpe repetit Chrysostomus, quæ in priori dixerat, seque in illa dixisse commemorat. Verum quia prior tomo quinto jacebat, posterior vero tomo sexto post centenas ferme interpositas, non advertit Halesius, in hac posteriori prioris authentiam asseri. In editione pariter Frontonis Ducai hæ homiliæ longo intervallo disjunctæ sunt. Vulgatum sane est, quæ peregrinis in locis exstant peregrinum olere, et quamcumque rem nonnisi suo loco suas partes implere posse. Parem perturbationem deprchendas in Homiliis contra Judæos, quarum secundain et tertiam quinto tomo posuit Fronto Ducæus, sex vero reliquas primo tomo: quod nisi advertatur quantam in chronologia pariat caliginem vide sis in monito nostro ad Homilias contra Judæos. Pari modo disjunctæ fuerant homiliæ tres de Diabolo tentatore, quas suo ordine in hac editione posuimus. Ilæc in primo et secundo tomo.

Ex tertio tomo aliud exemplum proferimus. Longam scriem homiliarum habuerat Chrysostomus, quarum ille ordinem ita clare non semel enuntiat, ut pe vel minimum dubii de ordine superesse possit : ita vero dispositæ erant illæ conciones, ut posterior prioris semper argumentum prosequeretur. Erantque illæ numero novem, quarum quipque priores in Principium Actorum inscribebantur; quatuor autem posteriores de Mutatione Nominum, occasione mutationis nominis Sauli in Paulum. Ex his vero novem homiliis octo tantum in utraque editione comparent : sécunda enim exciderat, quæ jam reperta est. Octo autem illæ homiliæ tomo quinto editionis Frontonianæ exstant,sed ṣusdeque positæ: prima namque pag. 556 habetur, secunda exciderat ut diximus, tertia p. 151, quarta p. 582, quinta p. 831, sexta p. 544, septima p. 850, octava p. 164, nona p. 568. Major adhuc ordinis perturbatio in editione Saviliana deprehenditur : in qua homiliæ istæ variis in tomis distractæ et separate leguntur. Cave autem id vel Savilio vel Frontoni vitio vertas: nam properantibus typographix operis hæ homilia separatim accedebant, neque fortasse spatium erat ad earum restaurandum ordinem. In hac vero nostra editione hæ novem homiliæ (nam secunda, quæ latebat, ex tenebris emersit) suo ordine, duce Chrysostomo, in tertio tomo ponentur, cum prævio Monito, ubi idem ipse ordo ut genuinus perspicue asseretur. Plurima alia proferre possemus hujusmodi perturbationis exempla, sed hæc in præsenti satis erunt; cætera erudito lectori in operis decursu observanda relinquimus.

§ X.- De distributione tomorum in Saviliana et Frontoniana Editione.

Jam ad ordinem et distributionem tomorum Chrysostomi veniamus: qua in re plus inest difficultatis, quam vulgo credatur. Longe diversam distribuendi methodum sequuti sunt Saviliua et Fronto Ducaus;

neuter tamen potuit eam, quam sibi præscripserat, normam retincre. Duas vero in partes possunt S. Joannis Chrysostomi opera generatim distingui. in opuscula videlicet, et in commentarios in Vetus Novumque Testamentum. Savilius commentarios primo posuit, ii vero quatuor primos tomos occupant; opuscula in sequentibus tomis locantur; in quinto nempe hoc ritu: 1° Sermones in loca sacræ Scripturæ. 2° Sermones panegyrici Sanctorum. 3° Sermones dubiæ fidei in loca sacræ Scripturæ. 4° Sermones panegyrici dubiæ fidei. In sexto auten tomo : 1o Traclatus varii. 2° De Statuis orationes una et viginti, quas sequuntur alii sermones varii argumenti. 3° Orationes ex variis Chrysostomi locis consarci. natr, quas'Anxioμara seu Florilegia vocant. 4° Orationes quædam ambiguæ fidei. In tomo septimo: 1o Epistolæ, præmissis duabus orationibus quas exsilii sui tempore Chrysostomus emisit. 2° Spuria in loca Scripturæ. 3° Sermones panegyrici spurii. 4° Tractatus varii spurii. 5° Orationes quædam ambi guæ fidei. 6° Florilegia Chrysostomi a Theodoro Magistro collecta. 7° Orationes quædam Chrysostomi Latine. In octavo tomo: 1o Orationes quædam in præcedentibus tomis omissæ. 2o Varii scriptores de vita Joannis Chrysostomi, et initia omnium Chrysostomi orationum, ac postea epistolarum. 3° Nota Savilii et aliorum in omnia S. Joannis Chrysostomi opera : quæ notæ maximam octavi tomi partem occupant.

Longe aliam distribuendi methodum sequutus Fronto Ducaus, primo tomo posuit opuscula multa, orsus ab Homiliis ad populum Antiochenum in Statuas, quibus subdidit alia opuscula varii argumenti ; tum sermones panegyricos, homilias de Pœnitentia, libros de Fato, et alia pauca. Horum maxima pars Antiochiæ, nec nisi paucissima Constantinopoli eniissa sunt. In secundo tomo, Homilias seu Commentarios in Genesim; et postea aliquot homilias in Vetus Tcstamentum, in varla scilicet hinc et inde sumpta loca. In tertio tomo Homilias seu Commentarios in Psalmos, postea Commentarium in octo capita Isaie: sub hæc Ilomilias in varios Psalmos seu f'salmorum partes. In quarto tomo libros de Sacerdotio: quos sequuntur quidam libri ascetici adversus oppugna tores vitæ monasticæ, ad Demetrium, ad Stelechium, ad Stagirium, de subintroductis, tum alia quædam opera permixtim edita, liturgia Chrysostomi nomine, epistoke, demum alii quidam libelli extra locum positi, quia tardius accesserant. In quinto tomo homilias edidit in varia Novi Testamenti loca, tum panegyricos sermones in solemnitates Christi, et in divum Paulum, demum orationes et opuscula plurima extra Jocum posita, quia tardius allata sunt. In sexto tomo homilias spurias locavit, quas sequuntur Florilegia ex variis Chrysostomi orationibus. Eo autem consilio Ducæus homilias in varia Novi Testamenti loca in quintum tomum rejecisse videtur, ut quæ ad Novum Testamentum pertinebant, post commentarios in Vetus Testamentum locum haberent: quasi vero tantam affinitatem cum commentariis habeant homilie

ille, quse a quapiam Scripturæ sacræ clausula argumentum mutuantur. Certe si hujusmodi homilias pro commentariis habeamus, non pauca reperientur in primo tomo homiliæ hujusmodi, ex Novi Testamenti clausulis argumentum mutuantes, que ante Commentarios in Genesim et in Vetus Testamentum ab ipso Frontone positæ fuerunt. Ex dictis liquet summos viros Savilium et Ducæum in concinnanda operum et to morum distributione non parum laboravisse : etsi quippe id ex arbitrio ut plurimum pendere putetur, non ita facile est ad aliorum placitum tantam supellectilem ordinare. Jam monuimus nec Savilium nec Ducum quem sibi præstituerant ordinem servare potuisse: quia post editas cujuspiam argumenti homilias inexspectatæ aliæ ejusdem argumenti accesserunt. Hinc est, quod apud Savilium multa in septimo el octavo tomo reperiantur, quæ ad quinti et sexti seriem pertinebant. Pariterque Fronto Ducæus aliqua in quarto, quæ primi tomi sunt; multa similiter in quinto, quæ vel ad primum vel ad quartum spectabant, reposuit. § XI.

De distributione tomorum in nostra Editione. Ordo Savilii, qui primo loco Commentarios in Scripturam posuit, quantumvis placuisset, non poterat a nobis usurpari hac de causa: Commentarius in Psalmos plus quam dimidia homiliarum parte mutilus ad nostram pervenit ætatem. Spes autem erat nos ex homiliis illis deperditis non paucas ex tenebris educturos esse: resque jam cessit ex voto : nam ut ante narrabam, una et triginta homilia sincer in Anglia repertæ sunt, quarum alteram partem jam exscriptam teneo, alteram exspecto. Neque postrema fortassis erit il'a accessio; nam reliquas amissas pari studio perquirimus, et fugax ævum sæpe quid importat novi. Si vero a commentariis cœpissemus, quidquid in Psalmos novi accessurum erat, extra ordinem et locum proprium, magno scilicet cum dispendio, jacuisset. Hunc ergo operum tomorumque ordinem, re accurate perpensa, nobis præstituimus: opuscula primum omnia, cujusvis generis sint, in tribus tomis prioribus locamus; commentarios cum Veteris tum Novi Testamenti septem posteriores occupabunt. Opuscula vero hoc ritu dividuntur primo ponimus ca que ob varietatem argumenti non possunt in unam et certam redigi classem; illaque secundum ordinem temporis, quantum licet, constituimus. Agmen ducunt paræneses ad Theodorum lapsum, hine sequuntur libri adversus 0, pugnatores vitæ monastice, libri ad Demetrium, ad Stelechium, ad Stagirium, de Subintroductis, de Virginitate, ad Viduam juniorem secundum temporis seriem accedunt libri de Sacerdotio, homilia cum presbyter fuit ordinatus: de Incomprehensibili et contra Anomœos Homilia XII, contra Judæos VIII; Homilia de Kalendis et de Lazaro jam octo. Hæ vero primum tomum absolvunt. Ex hac prima classe in secundo tomo Ilomilia XXI in Statuas, catecheses due, tres de Diabolo tentatore homiliæ, et novem de Foententia, Huc desinit prima classis, quae ad me

dium ferme secundi tomi pertingit. Secunda classis est concionum panegyricarum de festis Domini no. stri Jesu Christi. Homiliæ in Paulum et in reliquos Sanctos: hæ secundum claudunt tomum. Tertia classis est homiliarum quæ ex variis Scripturæ clausulis argumentum mutuantur; hæ vero occupabunt priorem partem tomi tertii. Quarta classis est opusculorum ad motus Constantinopolitanos, et ad utrumque S. Joannis Chrysostomi exsilium pertinentium. Quinta classis epistolarum omnium : quarta et quinta, quæ magnam habent inter se affinitatem, postremam tertiitomi partem complebunt. Septem vero posteriores. tomi omnes omnino commentarios, qui supersunt, complectentur. Atque in fine postremi fragmenta varia afferentur tum ex Photio, tum ex aliis scriptoribus atque ex manuscriptis excerpta. Dubia vero et spuria opera ita distribuere conati sumus, ut habita argumenti ratione in finem cujusque tomi ablegen tur. Fatemur tamen non potu'sse nos id ubique præstare si enim, exempli causa, omnes panegyricos spurios sermones in fine secundi tomi, qui locus corum proprius erat, posuissemus, in nimiam mo lem crevisset ille tomus : quamobrem plurimos bujusmodi ad sequentes tomos, rejicere coacti sumus. Sed id levissimum est, ni fallor, incommodum : spuria quippe tam inepta plerumque sunt ut lucem non mercantur. In decem igitur tomos omnia S. Joannis. Chrysostomi opera distribuentur: undecimum ap-. pendici, de qua mox agetur, destinamus. Sed erunt fortasse qui quarant: Frontonis Ducæi editio duodecim tomis, sive undecim ample molis voluminibus absolvitur quo pacto igitur tot auctam anecdotis totque monitis editionem decem in voluminibus includas? Id qui fieri potuerit facile intelligas si perpendas longe majori charta et pagina usos typographos nostros tomis novem et dimidio ca omnia concludere posse, quæ in undecim Frontonis voluminibus continentur, quod jam experimento didicimus. Ad hæc vero spuria quæ in Frontonis editione amplum volumen conficiebant, in nostra editione cum ex supra memorata chartæ magnitudine, tum etiam ex minuta typorum forma ad dimidium voluminis reducuntur jam habes undecim volumina in novem redacta. Insuper, sublatis illis paraphrastice adornatis Latinis interpretationibus, quæ verborum copia redundabant, quæ illis substitutæ sunt longe minus spatii occupabunt, hincque nonnihil etiam ex memoratis novem voluminibus deciditur. Quibus perspectis facile intelligas in decem illis editionis nostræ voluminibus tum ea quæ ex tenebris eruimus Chrysostomi opera, tum etiam monita, plus quam, unum volumen occupare (a).

§ XII.

De appendice perquam necessaria operibus.
S. Joannis Chrysostomi subjungenda.
Inter ca quæ ad Chrysostomum illustrandlum con-

(a) Haud multo post sensit sese male præjudicasse P. Monteticomus; in tertii enim tómi præfatione jam monet çðitionem usquc in tredecim touros forte evasuram. M.

ferre possunt, nihil opportunius, meo quidem judicio, appendice illa ad calcem operum adjicienda, quæ editionis ultimum tomum constituet : ubi, præmissis veterum de Joanne Chrysostomo testimoniis, diatriba quinque edentur. In earum prima agetur de fortuna operum tanti doctoris, deque variis manuscriptis codicibus ejusdem, qui in plurimis Europa bibliothecis ingenti numero feruntur: si qua vero in iis notatu digna et singularia observentur, ea › non pigebit annotare. Tum de innumeris pene editis tractabitur, qui vel partes operum, vel opera omnia complectuntur, annotatis anno, loco et editionis auctore: præfationes etiam singularum editionum miantiore charactere cudentur. In secunda diatriba de re admodum operosa disputabitur; nimirum de amissis ejus libris operibusque variis, quæ teste Suida omnem numerum superabant : ibi de Commentariis in Marcum et in Lucam disputabitur, quos alii edidisse Chrysostomum narrant, alii numquam exstitisse contendunt: de Chrysostomi item orationibus contra Arabas, qui dicebant animam mori cum corpore, quas orationes aliqui inter Chrysostomi opera recensent: deque aliis hujusmodi bene multis disseretur. In tertia diatriba de doctrina S. Joannis Chrysostomi circa fidei dogmata tractabitur, ubi ipsius prolatis S. doctoris dictis atque sententiis omnia recensebuntur; idque non disceptandi animo, sed ex uno veri studio. In quarta diatriba de disciplina tempore Chrysostomi ex ipsius maxime scriptis agetur. Ubi singularia certe, sive quod ad liturgiam . et sacrificii celebrationem, sive quod ad alios ritus, obscrvabuntur, nempe de variis officiis diaconi aliorumque ministrorum; de ornamentis Ecclesiarum, de signi Crucis vario usu; de oleo ex SS. martyrum sepulcris desumpto, quo utebantur ad dæmones fugandos morbosque pellendos; similiterque de oleo sancta Crucis, de quo in Vita S. Saba; deque aliis innumeris veteris Ecclesia Orientalis ritibus: quos ritus saepius quam quivis alius commemorat S. Joannes Chrysostomus. In quinta diatriba de variis et miscellaneis rebus tractabitur: si quid omissum fuerit, id afferetur; si quid erratum aut minus recte positum, emendabitur; nam usus et tractatio diuturna accuratiorem afferunt rerum notitiam.

Sequetur Vita S. Joannis Chrysostomi, tum ex ejus maxime scriptis, tum ex aliorum sive æqualium, sive supparium, sive posteriorum scriptorum narratu, accuratissime quantum licebit concinnata. Huic subjicientur ejus vitæ scriptores veteres, Palladius, Georgius, aliique anonymi, quorum nonnulli lucem nondum viderant. Sub hæc indicem dabimus locorum Scripturæ sacræ, quem sequetur index rerum generalis in omnia ejus opera. Erit porro index ille locupletissimus et summo labore accurationeque singulari concinnatus. Quantæ porro utilitatis sint indices hujusmodi pauci experiri volunt. At enim non modo sunt ad loca perquirenda utiles; sed etiam quando accurate cogitateque scripti sunt, sine tædio et cum fructu maximo leguntur, omissis videlicet numeris,

qui ad seriem minime pertinent. Ex hujusmodi vero lectione is fructus decerpitur, quem in ipsa auctoris lectione vix reperias. In auctore quippe omnia sparsim posita sunt; si quid de Deo, verbi gratia, senserit Chrysostomus ediscere cupias, si quid de baptismo, de gratia, etc., tota decem volumina perlegas oportet, periculumque semper est ne in tam diuturno lectionis decursu, quod primo perceptum fuerat, antequam ad finem devenias, elabatur: periculum item ne assiduæ tantæque lectionis tædio bene multa inobservata prætereas. Contra vero in istiusmodi indice, quæcumque de Deo, quæcumque de baptismo, deve aliis quibuslibet in auctore reperiri possunt, unum sub aspectum subjiciuntur. Quamobrem vel iisdem ipsis qui tot volumina legunt, indicis lectionem ne prætermittant auctor sum. Post indicem Onomasticon amplissimum dabitur vocum omnium singularium, quæ in edito Chrysostomi reperiuntur, cum earum interpretatione Latina : idiotismi, qui plurimi apud illum occurrunt, notabuntur. Agnien claudet catalogus alphabeticus operum omnium Chrysostomi et epistolarum a primis cujusque operis verbis ductus, longeque amplior quam Savilianus, in octavo tomo illius editionis positus

[ocr errors][merged small]

Restat ut in grati animi testimonium lectori significemus, quarum bibliothecarum codicibus, quorum ope virorum ad hanc editionem usi simus. Primus celebrandus nobis est excellentissimus Dom. IIENRICUS CAROLE'S DU CAMBOUT DE COISLIN, Dux et PAR Francie, Episcopus Metensis, qui bibliothecam suam omni manuscriptorum, præsertim Græcorum, genere refertam hoc in coenobio deposuit, et pro innata beneficentia tam laut supellectilis nobis usum concessit; unde multa Chrysostomum spectantia mutuati sumus. Ex bibliotheca Regia semper codices nobis ad arbitrium suppeditati sunt humanitate et munificentia illustriss. ABBATIS D. DE LOUVOIS, bibliothecae Regia præfecti, sub cujus auspiciis ejus dem bibliothecæ custodes D. de TARGNIS, preser timque vir el. JOANNES BOIVINIUS, non minus comitate. quam eruditione toto orbe literario notissimus, solitis officiis nos prosequuti sunt. Haud multo minores. nobis suppetix accessere ex bibliotheca illustrissimi COMITIS DE SEIGNELAY, quæ Colbertine nomine insi gnita ingenti Græcorum Mss. copia instructa est. Horum nobis ad nutum copiam fecit humanissimus, ille vir, ad literarum commodum natus.

In bibliotheca Vaticana, dum Romæ versarer, innumera exscripsi, collegi, contuli. Post reditum antem, ex quo illustrissimus vir D. CAROLUS MAYELLA in bibliothecarium cooptatus est, omnia pro veto suppeditata fuere. Est enim vir ille, ut omnigena eruditione ornatus, ita literatis admodum opportunus. Ex ista vero bibliotheca multa nobis apographa transmisit vir amicissimus et doctissimus BERNARDUS

« PreviousContinue »