[graphic][ocr errors]

VIRIS ILLUSTIUSSIMIS ET DOCTISSIMIS

LUDOVICO FRID. HESSIO

PHILOSdPH. DOCTORI ET AA» LL, MACISIRO

A CONSILIIS AULICIS SERENISSIMI PRTNClPIS SCHWAR2BURG. RUDOL^

STAD. TABELLARII PRAEFECTO SOCIEt. Germanicae LIUSIEXSIS

ET LATINAE IENENSIS SODALI

PRAECEPTORI CARISSIMO STUDIORUMQUE FAUTORI AMPLlSSIMO

E T

AENOTH. SAM. OBBARIO

P II I L O S O P H. DOCTORI E T A A. L L. MAGISTRO
ILLUBTRIS GYMNASII RUDOLSTADIENSIS PROFESSORI

PATRI SUO DlLECTlSSIMO

MAS PBIIBITIAS
GRATO ftUO DECET ANIMO SUMMAQUE PlETATfi

D* D. D.

EDITOR.

Lectoribus S..

lam aliquot abhinc annos hunc Boethii librum olim saepius commentariis instructum nunc fere neglectum edere in animum induxi, quapropter quaecunque mihi comparare poteram litterarum subsidia et codices mss. et veteres editiones in meum usum contuli. Qua quidem in re quam liberaliter humaniterque a Viris Doctissimis, cum bibliothecas ipsas adire non contingeret, adiutussim, dici vix potest. Neque enim libris, neque consilio mihi defuerunt Viri illi summi pieque colendi Fr. Iacobsius, Gersdorfius, Schoenemannus, Hertelius, Osannus, Hessius, Handius, Fridemannus, Seebodius, quibus, quod sua me benignitate ornare non dedignati sunt, gratias ago maximas. Cum de reliquis, quae in Praefatione tractari solent rebus, de codicibus mssv de veteribus editionibus et quae sunt similia in Prolegomenis (c. III.) acturus sim, facere non possum, quin lectoribus hunc libellum commendeni ab iisque petam, ut in libro indicando frontem remittant iuventaeque erroribus indulgenter dent veniam. Quod si studiis meis. qualiacumque sunt, in Boethii Consolationem aliquid commodi redundavisse sensero fautoresque rerum mearum me invenisse intellexero, nemo me erit felicior.

Dabam Ienae Kalendis Martiis a. MDCCCXLIH.

« PreviousContinue »