A Full Preparatory Course of Latin Prose, Consisting of Four Books of Caesar's Gallic War, Sallust's Conspiracy of Catilinie, Eight Orations of Cicero, and De Senectute (Cato Major)

Front Cover
Ginn Brothers, 1875 - Latin language
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 48 - The Puritan hated bearbaiting, not because it gave pain to the bear, but because it gave pleasure to the spectators.
Page xx - Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Page 137 - Nam, si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat; propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur.
Page 27 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Page 13 - Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; libidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Page 67 - Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agricultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt. Hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nee ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud...
Page 49 - O nomen dulce libertatis ! o ius eximium nostrae civitatis ! o lex Porcia legesque Semproniae ! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas ! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet deligatus in foro virgis caederetur...
Page xiii - Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Page xx - ALLIA est omnis divisa in partes tres; quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.

Bibliographic information