Aesthetica literaria antiqua classica

Front Cover
F. Kupferberg, 1828 - 484 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 228 - Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, • Pes citus ; unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Page 226 - Humani vultus : si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi ; tune tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu : male si mandata loqueris, Aut dormitabo aut ridebo.
Page 175 - Aut simul et jucunda et idónea dicere vitae. Quidquid praecipies, esto brevis ; ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantque fidèles : Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint próxima veris ; Nee, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi ; Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Page 450 - Sed etiam qui summa non adpetent, 10 contendere potius quam sequi debent. Nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan etiam si non transierit aequabit. Eum vero nemo potest aequare cuius vestigiis sibi utique insistendum putat ; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur.
Page 162 - Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Page 77 - Nam ut in legendo oculus, sic animus in dicendo prospiciet, quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus, aut hiulcas voces efficiat , aut asperas.
Page 92 - Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestís frigoris depellendi causa reperta primo , post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare vites, luxuriem esse in herbis, laetas segete s etiam rustici dicunt.
Page 92 - Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum, si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur.
Page 403 - Gifectibus, compositis descendit pro utriusque rei modo altius vel inferius. Quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet, quod pleraque etiam citra verba significat.
Page 86 - Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est, in eum in quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est.

Bibliographic information