An. Manl. Sever. Boethii Consolationis philosophiae libri v. Ejusd. opuscula sacra

Front Cover
Ex Officinâ Hackiana, 1671 - Philosophy, Ancient - 324 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 264 - Sed craftinum quidem non dum apprehendit : hefternum vero jam perdidit. In hodierna quoque vita non amplius vivitis , quam in illo mobili tranfitorioque momento.
Page 277 - Dű. t)ii. cujus conjun&ionis ratio eft indifferentia. eos enim differentia comitatur , qui vel augent vel minuunt , ut Ariani , qui gradibus meritorum trinitatem variantes diftrahunt atque in pluralitatem diduomt.
Page 250 - Frustra enim bonis malisque praemia poenaeve proponuntur, quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum iudicatur, vel puniri improbos vel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec...
Page 192 - Sed summum, inquit, bonum , quod aeque malis bonisque propositum , boni quidem naturali officio virtutum petunt : mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?
Page 266 - ... praesentiam huius exigui volucrisque momenti, quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse videantur. Quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit, eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse perpetuum.
Page 242 - Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione provenit. Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia repperiretur, intendit sed uti dixi, quo ille obruit, hune fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibis causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum.
Page 284 - ... ei igitur fi accedam dexter , erit ille finifter ad me comparatus ; non quod ille ipfe fmifter fit , fed quod ego dexter accefierim.

Bibliographic information