Ausführliche Erläuterung der Pandecten nach Hellfeld: ein Commentar, Volume 29

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 240 - Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis, quam iam natis testamento tutores dari posse : si modo in ea causa sint, ut si vivis nobis nasomtur, in potestate nostra fiant.
Page 413 - Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor uocatur; in prouinciis uero a praesidibus prouinciarum lege lulia et Titia.
Page 126 - Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest. item si testamento datus tutor vel a praetore vel a praeside idoneus non sit ad administrationem nee tarnen fraudulenter negotia administrât, solet ei curator adiungi.
Page 363 - Exemple patronorum recepta est et alia tutela, quae et ipsa legitima vocatur. nam si quis filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio et deinceps impubères emancipaverit, legitimus eorum tutor erit XIX DE FIDUCIARIA TUTELA Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur.
Page 177 - sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur : sunt, qui rei notitiae gratia dicuntur : sunt, qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc vel pater adicit, ut unus puta gerat, vel voluntate tutorum uni committitur gestus, vel praetor ita decernit. Dico igitur, cuicunque ex tutoribus fuerit solutum, etsi honorariis — nam et ad hos periculum pertinet — recte solvi, nisi interdicta us a praetore fuerit administratio : nam si interdicta est, non recte solvitur
Page 9 - in negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum, qui fari possunt, quamvis actum rei non intelligerent : nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest
Page 344 - ... excusatione opus fiat, qua constitutione cavetur, ut nee pupillus ad legitimam tutelam vocetur nee adultus : cum erat incivile eos, qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur et sub aliis reguntur, aliorum 14 tutelam vel curam subire.
Page 366 - Est et alia tutela, quae fiduciaria appel latur ; nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, vel deinceps impubères manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam. Quo defuncto, si liberi virilis sexus ei extant, fiduciarii tutores filiorum suorum, vel fratris, vel sororis, et ceterorum efficiuntur.
Page 186 - Si divisio administrationis ínter tutores sive curatores in eodem loco seu provincia constitutes necdum fuit, licentiam habet adulescens et unum eorum eligere et totum debitum exigere, cessione videlicet ab eo adversus ceteros tutores seu curatores actionum ei competentium facienda.
Page 366 - ... tutelam : quo defuncto si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum vel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur. atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores : quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur...

Bibliographic information