Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volume 127

Capa
Lemaire, 1819
 

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 69 - ... 80 haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem inpulit in latus : ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Página 128 - Non nos aut ferro Libycos populare penates Venimus, aut raptas ad litora vertere prsedas : Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glebse : Œnotri coluere viri ; nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Página 203 - Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi 5 et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.
Página 273 - Ter conatus ibi collo dare bracchia circum, Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno.
Página 115 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; 415 Jura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Página 499 - ... dixit vaginaque eripit ensem fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. 580 idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque ; litora deseruere, latet sub classibus aequor, adnixi torquent spumas et caerula verrunt. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Página 453 - Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, tot vigiles oculi subter (mirabile dictu), tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
Página 166 - Vicit hiemps ; laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis 125 Stagna refusa vadis, graviter commotus ; et alto Prospiciens summa placidum caput extulit unda.
Página 467 - Troia per undosum peteretur classibus aequor ? Mene fugis ? Per ego has lacrimas dextramque tuam te, Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui, Per connubia nostra, per inceptos Hymenaeos, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum : miserere domus labentis, et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Página 368 - Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos, et sidera verberat unda. at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris 425 ora exsertantem et navis in saxa trahentem. prima hominis facies et pulchro pectore virgo pube tenus, postrema immani corpore pistrix, delphinum caudas utero commissa luporum.

Informação bibliográfica