Carmina

Front Cover
in aedibus B. G. Teubneri, 1885 - 74 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Popular passages

Page 3 - ... da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Page 3 - Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit 10 comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus: ultima ex origine 15 tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia...
Page 4 - Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, Quae tu volebas nec puella nolebat.
Page 59 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Page 62 - Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea est. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Page 62 - Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Page 24 - Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium patronus.
Page 63 - ... extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.
Page 25 - ... tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. nunc audax cave sis, precesque nostras oramus cave despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. 20 est vemens dea : laedere hanc caveto.
Page 59 - Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, Sed pater ut gnatos diligit et generos. Nunc te cognovi : quare etsi impensius uror, Multo mi tamen es vilior et levior. Qui potis est ? inquis.

Bibliographic information