Cicero De oratore

Front Cover
B. G. Teubner, 1859 - Orators - 375 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 114 - Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? Deinde ne quid veri non audeat...
Page 269 - ... nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis; nam „gemmare vites", „luxuriem esse in herbis", „laetas segetes...
Page 302 - Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant.
Page 261 - M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro, quod erat insigne eum qui id faceret facere civibus omnibus consilii sui copiam ; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur non solum ut de iure civili ad eos verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
Page 220 - Fuit hoc luctuo'sum suis, acerbum patriae , grave bonis omnibus ; sed ii tamen rei publicae casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit flagrantem bello Italiam , non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum flliae, non exsilium generi, non acerbissimam C.
Page 243 - Sin aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque sententiam possit dicere, et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare...
Page 289 - ... cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata.
Page 266 - Ergo u temur verbis aut iis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut iis, quae transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; aut iis, quae novamus et facimus ipsi.
Page 367 - Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse : virium tarnen Accio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti adfectant, volunt.
Page 114 - Verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac iudiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis persequendum est.

Bibliographic information